Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Guido Faba
Summa de viciis et virtutibus

IntraText CT - Text

  • .I.   INCIPIT SUMMA DE VICIIS ET EORUM EFFECTIBUS
    • V   EXORDIA ET CONTINUATIONES IRE.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

V

 

EXORDIA ET CONTINUATIONES IRE.

 

[1] Mansuetudo per iram amittitur, et dona celestis gratie auferuntur. [1'] Hinc est igitur quod tue dilectioni suadeo ut, iracundie furore postposito, tuum animum retinere studeas in quiete: nam virum stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia.

 

[2] Cum ad irascendum curritur, evidenter dementia comprobatur. [2'] Refrena igitur animi tui motum, dimitte iniuriam et non properes ad vindictam, quoniam fatuus statim indicat iram suam, qui autem dissimulat iniuriam callidus est.

 

[3] Consilium per iram effunditur, quia cecatur animus et discretio impeditur. [3'] Inde est quod irascendi consuetudinem te decet repellere si qua vis agere que Deo et hominibus sint accepta.

 

[4] Ira impietatis mater dicitur, quia per eam misericordia denegatur. [4'] Hinc ergo prorumpens ire furor a te cum prudentia compescatur ne dum ipsa faciente misericordiam subtrahis sine misericordia puniaris.

 

[5] Vir iracundus suscitat rixas quia contristatus eius spiritus animum suum pulsat. [5'] Proinde est quod si honorem et pacem diligis vel quietem, per te sapienter ire vitium expurgetur.

 

[6] Iracundia cautius evitetur que inimica virtutibus et ianua vitiorum habetur. [6'] Hinc est quod hunc morbum tibi sanare convenit si statum et honorem habere desideras atque vitam.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License