Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Guido Faba
Summa de viciis et virtutibus

IntraText CT - Text

  • .I.   INCIPIT SUMMA DE VICIIS ET EORUM EFFECTIBUS
    • VII   EXORDIA ET CONTINUATIONES TRISTITIE.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

VII

 

EXORDIA ET CONTINUATIONES TRISTITIE.

 

[1] Tristitia mortem inducita, cum homo non pro anima dolet set pro infamia se affligit. [1'] Inde est quod tibi convenit in Deo spem ponere qui potest omnem insufficientiam adimplere.

 

[2] Sicut nullum malum gravius tristitia queritur, ita cordis letitia nullum bonum gratius invenitur. [2'] Tuam itaque deprecor bonitatem ut non tristari debeas set gaudere.

 

[3] Tristitia multos habet occidere et in ea non potest utilitas inveniri. [3'] Inde est quod te decet ne pereas consolari.

 

[4] Letus animus faciem viventis exilarat et spiritus conturbatus ossa tristantis desiccat. [4'] Gaudeas igitur ne tui dies in tristitia consumantur.

 

[5] Tristitiam habere non poterit qui bene vivere procurabit. [5'] Inde est quod si tuam vitam mutaveris atque mores, tristitia de medio auferetur quia nunquam reus animus est securus.

 

[6] Compassionis pietas alterius miseriis condolet quia divina ratio taliter persuadet. [6'] Inde est quod infirmus et pauper esse debes infirmantibus et egenis.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License