| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Guido Faba Summa de viciis et virtutibus IntraText CT - Text |
|
|
|
VIII
EXORDIA ET CONTINUATIONES AVARITIE.
[1] Avarus similis est inferno quia obscurus et crudelis displicet hominibus atque Deo. [1'] Inde est quod te propensius rogitamus ut tuis rebus convenienter utaris ne possis tanto vitio reprehendi.
[2] Miser avarus habundare se asserit ut decentius congreget que reponit. [2'] Proinde est quod tibi convenit expendere ac vivere congruenter, et ne dubites de futuris, quia grata superveniet que non sperabitur hora.
[3] Avarus nichil possidet set a peccunia possidetur, quia non ea utitur, immo ipsam custodit ut sibi misero dominetur. [3'] Rogo itaque dilectionem tuam ut non te rebus set res tibi subicias, sciens quod nichil ex his tecum portare poteris in extremis.
[4] Avarus tristis, nudus et famelicus nunquam potest quiescere, quia die noctuque quomodo cumulet non desinit cogitare. [4'] Hinc est igitur quod crimen avaricie quod homines sic infestat a vobis velut dolus respuatur.
[5] Avarus et ydropicus similantur, quia nec unus divitiis nec alter potibus saciatur. [5'] Cum itaque homines similari non debeant ratione vitii set virtutis, si nostre cupis amicitie sociari, avaricie tenacitatem repellas, que tuam famam nititur suis maculis denigrare.
[6] Religiosi multum avaritiam detestantur et verbis ei detrahunt set factis totis viribus famulantur. [6'] Inde est quod nec in cappa nigra vel alba, magna clerica ieiunio vel tonsura confidas, quia licet agni superficialiter videantur, lupi tales intrinsecus sunt rapaces.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |