Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Guido Faba
Summa de viciis et virtutibus

IntraText CT - Text

  • .II.   INCIPIT SUMMA DE VIRTUTIBUS.
    • III   EXORDIA ET CONTINUATIONES IUSTICIE
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

III

 

EXORDIA ET CONTINUATIONES IUSTICIE

 

[1] A Domino nunquam relinquitur qui eius iusticiam operatur. [1'] Inde est quod vos rogo et conforto et vestre dilectioni suadeo ut iustum semper iudicium proferatis dicentes de vultu tuo Domine iudicium meum prodeat et oculi tui videant equitatem.

 

[2] Iudex si iustus esse desierit, officium et nomen iudicis recte perdit. [2'] Rogamus itaque tuam discretionem ut Deum pre oculis habere debeas in omnibus iudiciis atque factis.

 

[3] Nisi adesset iusticia que unicuique ius suum tribuit pro rebus temporalibus, sepe inter homines seditio et iniuria oriretur. [3'] Proinde est quod illum immitari debemus qui iudex iustus est, fortis et paciens, tractabilis, pacificus et benignus qui cuilibet secundum opera que fecerit tribuet in futurum.

 

[4] Rectores in manu stateram teneant ut iuste seviant et cum expedit misericordiam non relinquant. [4'] Quare cum apud Dominum nulla sit acceptio personarum, ita iudicare tenemini parvulum sicut magnum, sciendo quod quali mensura messi fuerimus eadem remetietur nobis, cum et de talento credito teneamur reddere rationem.

 

[5] Si cadit iustus erigitur, set impius cum suo semine dispergetur. [5'] Inde est quod cum Christo maneas si casum times et semper desideras permanere.

 

[6] Iusticia appellari non poterit quam amore vel timore aliquis violabit. [6'] Quapropter tibi consulo modis omnibus quibus possum quatinus nichil sit in mundo tam carum. vel mellifluosum quod te faciat deviare.

 

[7] Etsi pro vestra vita que bona precessit de subsequenti laudabili presumatur, tamen ad cautelam in quantum possumus vos Deo propicio invitamus ut talem virtutem curetis studiosius imitari. Nam a Domino etc. Inde est etc. Et taliter continuabis precedentibus verbis cuiuscunque virtutis exordia cum consequentibus continuationibus eorundem.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License