Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Guido Faba
Summa de viciis et virtutibus

IntraText CT - Text

  • .II.   INCIPIT SUMMA DE VIRTUTIBUS.
    • IV   EXORDIA ET CONTINUATIONES FORTITUDINIS.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

IV

 

EXORDIA ET CONTINUATIONES FORTITUDINIS.

 

[1] In adversis fortitudo recte opponitur ne humana fragilitas dissolvatur. [1'] Inde est quod te consolationem oportet recipere, quia nullus est qui possit Dei voluntatibus contraire.

 

[2] Sicut in prosperis non debet se quisquam extollere, ita decet quemlibet adversa cum fortitudine tollerare. [2'] Quare te rogamus ut in talibus cum discretione procedas et cautelam habeas diligentem.

 

[3] Longa patientia fortem efficit non tantum grande principium quod resistit. [3'] Inde est quod perseverare te condecet fortiter et resistere contrariis pacienter si vitium cupis eicere per virtutem.

 

[4] Iob in tribulatione iustus apparuit, quia pacienter per virtutes vitia effugavit. [4'] Hinc est igitur quod tollerantiam habeas in omnibus benedicens Dominum cuius sunt universa.

 

[5] Tobias angelum Domini recipere in domum promeruit, quia contumelias et afflictiones benigne sustinuit, et Deum in membris suis de propria substantia honoravit. [5'] Cuius vita et exemplo suffulti omni tempore Creatori nostro placere totis viribus studeamus et grata servitia exhibere ut cum tempus messionis advenerit Domino dispensante centuplum recipere mereamur.

 

[6] Qui comminari voluerit dum patietur in terris, Dominum cuius exemplum contempnit sibi contrarium sentiet in excelsis. [6'] Quapropter magnanimus esto, et fiduciam securitatem magnificentiam constantiam et pacientiam teneas ne imbecillis mundi pericula pertimescas.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License