| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Guido Faba Summa de viciis et virtutibus IntraText CT - Text |
|
|
|
V EXORDIA ET CONTINUATIONES TEMPERANTIE.
[1] Homo in prosperitate dissolvitur, nisi ei temperantia consulatur. [1'] Inde est quod te rogando moneo et tibi mandando suadeo, ut in habundantia Deum timeas et eum in necessitate cognoscas.
[2] Temperantia virtus gratissima ab omnibus conservetur, quia si defuerit durare non poterit quod tenetur. [2'] Quare cum moderamine cuncta facias ut habere valeas que affectas.
[3] Totius vite ornatus temperantia dicitur, quia per eam mundi perturbationes sedantur. [3'] Hinc est igitur quod si vivere cupis pacifice et pravos motus libidinis refrenare, huius virtutis vestigia immitare.
[4] In voluntate habendi modus non aderit nisi temperantia finem dabit. [4'] Quapropter cum discretione, que virtutum est mater, tue imponas terminum voluntati, quod si temperantie non aderit fundamentum voluntas non recipiet complementum.
[5] Iracundia nequiter dominatur et imperat si eam nutrimentum temperantie non compescat. [5'] Unde te rogamus et tibi pura conscientia suademus, ut animum tuum regas, iram temperes et compescas furorem ut ornatus virtute polleas et vitium eicias quod infestat.
[6] In omni ordine etate condictione et sexu temperantia locum optinet, quia sine ipsa nullus mensuram statum vel modum tenet [6’] Idcirco te conformare decet ipsius confortationibus et mandatis, ut corpore sanus vivas et animam suo Domino representes.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |