| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Guido Faba Summa de viciis et virtutibus IntraText CT - Text |
|
|
|
VIII
EXORDIA ET CONTINUATIONES SPEI.
[1] In se sperantibus Deus non deerit, quia plenus misericordia semper erit. [1’] Cum itaque Dei misericordia omnem. superet multitudinem peccatorum, ad eum secure redeas pro salute.
[2] Qui sperat in Domino prosperabitur et in eius divitiis nutrietur. [2’] Inde est quod sperare debes in Domino et facere bonitatem, ut manentem adire valeas civitatem, ubi angelorum pane saciaberis in eternum.
[3] In supernis spes nostra extenditur, ubi non terrena set celestis hereditas perpetuo possidetur. [3’] Ad hanc igitur festinemus accedere et que nos impediunt dimittere non tardemus, ut spes nostra suo desiderio non fraudetur, set in Abrahe sinu confidentes anime requiescant.
[4] Spes morientium Deus de alto descendit polorum, ut homo secure ascenderet ad gaudia angelorum. [4’] Inde est quod non debetis ignorare de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent, quoniam omnes mortui resurgent et secundum opera sua recipiet unusquisque.
[5] Non debet aliquis de Deo presumere nec etiam desperare, set potius bona facere et spem dare. [5’] Attende igitur et non timeas set confidas, quia peccatrici Dominus dixit dimissa sunt tibi peccata, quod quia Iudas non inspexit laqueo se suspendit.
[6] Spe quod optatur attenditur, et nunquam deficiet quod prebetur. [6’] Noveris itaque quod gaudium bonis est paratum, et eis non deficiet in eternum.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |