Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Guido Faba
Summa de viciis et virtutibus

IntraText CT - Text

  • .II.   INCIPIT SUMMA DE VIRTUTIBUS.
    • IX   EXORDIA ET CONTINUATIONES CARITATIS.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

IX

 

EXORDIA ET CONTINUATIONES CARITATIS.

 

[1] Caritas Dei animam pro omnibus posuit, quam habere non poterit qui pietatis viscera necessitatem patientibus denegabit. [1’] Inde est quod Deum tenemur diligere, quoniam prior nos dilexit, ut scriptura testatur, et de bonis nostris debemus indigentibus subvenire.

 

[2] Perfecta caritas timorem eicit et in mutua dilectione consistit. [2’] Rogo te itaque ut ex toto corde tuo et mente diligas Deum, quia prior dilexit nos, et proximum ut te ipsum sciens quod perfecta caritas foras mittit timorem.

 

[3] Deus est caritas ut scriptura testatur, et qui in caritate permanet in Deo coronabitur. [3’] Labora igitur ad caritatem habendam que, sicut dicitur et est verum, multitudinem operit peccatorum.

 

[4] Quicquid homo facit ad nichilum redigitur quia totum, si caritatem non habuerit, amittetur. [4’] Quapropter, ut opera que tu facis fructum senciant condecentem, ad habenda huius virtutis merita non retardes.

 

[5] Quod in terris caritative tribuitur, in celis coram Domino presentatur. [5’] Non igitur te peniteat de tua substantia quam pauperibus tribuisti, quia quod uni ex minimis eius fecistis, sibi factum esse specialiter protestatur.

 

[6] Quidam angelos hospites meruerunt accipere pro elimosinis quas ex caritate voluerunt pauperibus errogare. [6’] Inde est quod in elimosinis studeas et hospitalitatem frequentes, quia hec omnia tibi fructum centuplum afferent in futurum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License