GREGORIUS,
Episcopus servus servorum Dei,
dilectis filiis doctoribus et scholaribus universis Bononiae commorantibus
salutem et apostolicam benedictionem.
Rex pacificus pia miseratione disposuit
sibi subditos fore pudicos, pacificos et honestos. Sed effrenata cupiditas, sui
prodiga, pacis aemula, mater litium, materia iurgiorum, tot quotidie nova
litigia generat, ut, nisi iustitia conatus eius sua virtute reprimeret, et
quaestiones ipsius implicitas explicaret, ius humani foederis litigatorum
abusus exstingueret, et dato libello repudii concordia extra mundi terminos
exsularet. Ideoque lex proditur, ut appetitus noxius sub iuris regula
limitetur, per quam genus humanum, ut honeste vivat, alterum non laedat, ius
suum unicuique tribuat, informatur. Sane diversas constitutiones et decretales
epistolas praedecessorum nostrorum, in diversa dispersas volumina, quarum
aliquae propter nimiam similitudinem, et quaedam propter contrarietatem, nonnullae
etiam propter sui prolixitatem, confusionem inducere videbantur, aliquae vero
vagabantur extra volumina supradicta, quae tanquam incertae frequenter in
iudiciis vacillabant, ad communem, et maxime studentium, utilitatem per
dilectum filium fratrem Raymundum, capellanum et poenitentiarum nostrum, illas
in unum volumen resecatis superfluis providimus redigendas, adiicientes
constitutiones nostras et decretales epistolas, per quas nonnulla, quae in
prioribus erant dubia, declarantur. Volentes igitur, ut hac tantum compilatione
universi utantur in iudiciis et in scholis, districtius prohibemus, ne quis
praesumat aliam facere absque auctoritate sedis apostolicae speciali.
|