CAP. XX.
Difficile et famosum c. et est clavis totius tituli. Et h. d. in summa:
Exprimens falsum, vel tacens verum in rescripto, si malitiose, caret prorsus
impetratis. Sed si per simplicitatem vel ignorantiam aut obtinuisset vero
expresso, et suppresso falso saltem literas in forma communi, et delegatus
procedit servato iuris ordine, et non speciali forma rescripti; secus, si nullo
modo literas habuisset.
Idem A. Canonico
Pictaviensi.
Super literis, quae ab aliquibus ex
malitia, et a nonnullis ex ignorantia, tacita veritate vel suggesta falsitate
impetrantur a nobis, diversos intelleximus diversa sentire, aliis asserentibus,
eos debere prorsus carere omni commodo literarum, quum mendax precator carere
debeat penitus impetratis; aliis vero dicentibus, quod, etsi forma carere
debeant in literis nostris expressa, nihilominus tamen iuxta rigorem iuris sit a delegato iudice in negotio
procedendum. Nos igitur inter eos, qui per fraudem vel malitiam, et illos, qui
per simplicitatem vel ignorantiam literas a nobis impetrant, huiusmodi credimus
discretionem adhibendam, ut hi, qui priori modo falsitatem exprimunt vel supprimunt
veritatem, in suae perversitatis poenam nullum ex illis literis commodum
consequantur, ita videlicet, quod delegatus, postquam sibi super hoc facta
fuerit fides, nullatenus de causa cognoscat. Inter alios autem, qui posteriori
modo literas impetrant, duximus distinguendum, quae falsitas suggesta fuerit,
vel quae veritas sit suppressa. Nam si talis expressa sit falsitas vel veritas
occultata, quae, quamvis fuisset tacita vel expressa, nos nihilominus saltem in
forma communi literas dedissemus: delegatus, non sequens formam in literis
ipsis appositam, secundum ordinem iuris in causa procedat. Si vero per
huiusmodi falsitatis expressionem vel suppressionem etiam veritatis literae
fuerint impetratae, qua tacita vel expressa nos nullas prorsus literas dedissemus,
a delegato non est aliquatenus procedendum, nisi forsitan eatenus, ut partibus
ad suam praesentiam convocatis de precum qualitate cognoscat, ut sic in utroque
casu eadem ratio, quae delegantem moveret, moveat etiam delegatum, et ubi
delegans suas literas denegaret, delegatus etiam suae cognitionis officium
nullatenus interponat. [Dat. Ferentini
XV. Kal. Nov. Pont. nostri Ao. XI. 1208.]
|