CAP. IV.
In missa commemorationis, licet dicatur propria praefatio,
non tamen dicitur hymnus angelicus, nec symbolum.
Idem Archiepiscopo Bracharensi.
Consilium
nostrum (Et infra: [cf. c. 2. de obs. iei. III. 46.)] Insuper
Requisisti, utrum in diebus profestis, in quibus ad honorem S. Spiritus, B.
Virginis, et sanctae crucis missam celebrari contingit, hymnus angelicus,
symbolum ac praefatio propria debeat decantari, †praesertim quum in partibus tuis in honorem B. Virginis in sabbatorum
diebus missa solenniter celebratur. Ad quod utique Inquisitioni tuae
taliter respondemus, quod apud nos in diebus profestis, quum missarum solennia
in honorem B. Virginis celebrantur, neque hymnus angelicus, neque symbolum
decantatur, licet in missa propria praefatio decantetur, ut inter
commemorationem et solennitatem differentia ostendatur. Unde “Te Deum laudamus”
regularius dimittitur, quam dicatur in laudibus matutinis. [Quum autem quaesieris etc. Dat. Rom. ap. S.
Petr. IX. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. VIII. 1206.]
|