Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • TITULUS XLI.   DE CELEBRATIONE MISSARUM, ET SACRAMENTO EUCHARISTIAE ET DIVINIS OFFICIIS.
      • CAP. VI.   Si qua verba sunt in canone missae, quae ab Evangelistis dicta non fuerunt, credere debemus, quod a Christo Apostoli, et ab Apostolis eorum successores acceperunt. Et hoc dicit usque ad §. Quaesivisti – (Quaesivisti etc.:) In sacramento altaris aqua cum vino transsubstantiatur in sanguinem, H. d. usque ad §. Tertio loco. Abbas Siculus. – (Tertio loco etc.:) Oratio, quae dicitur in secreta in festo sancti Leonis, immutata est, quia ubi dicebatur: “annue nobis Domine, ut, animae famuli tui Leonis haec prosit oblatio:” hodie dicitur: “ut intercessione B. Leonis haec nobis prosit oblatio:” et haec mutatio contingit, quia sancti nostris orationibus non indigent, sed nos suis. H. d. usque ad finem. Abbas.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. VI.

 

Si qua verba sunt in canone missae, quae ab Evangelistis dicta non fuerunt, credere debemus, quod a Christo Apostoli, et ab Apostolis eorum successores acceperunt. Et hoc dicit usque ad §. Quaesivisti – (Quaesivisti etc.:) In sacramento altaris aqua cum vino transsubstantiatur in sanguinem, H. d. usque ad §. Tertio loco. Abbas Siculus. – (Tertio loco etc.:) Oratio, quae dicitur in secreta in festo sancti Leonis, immutata est, quia ubi dicebatur: “annue nobis Domine, ut, animae famuli tui Leonis haec prosit oblatio:” hodie dicitur: “ut intercessione B. Leonis haec nobis prosit oblatio:” et haec mutatio contingit, quia sancti nostris orationibus non indigent, sed nos suis. H. d. usque ad finem. Abbas.

 

Idem I. quondam Archiepiscopo Lugdunensi.

 

Quum Marthaecirca plurima satagentis officio in cura regiminis pastoralis pro maiori parte renuncians, in domo Domini quasi abiectus elegeris habitare cum illis, qui partem optimam elegerunt, sedentes ad pedes Domini cum Maria, ut in lege eius iugiter meditentur, lippitudini Liae Rachelis pulchritudinem praeferentes: eam in te vigere credimus intelligentiam scripturarum, ut non sulum parvulis frangere possis panem, sed profectis etiam cibum solidum ministrare, ac nodos solvere difficilium quaestionum Verum, quoniam in primatu Apostolorum principis apostolicae sedis magisterium recognoscens, ad eam credis maiores causas ecclesiae referendas: consultationibus tuis, quas non ob commodum utilitatis terrenae, quum civilem non contineant quaestionem, sed animarum profectum, ut videlicet in lucem prodeant obscurae scripturae, novimus te novisse libenter, quod nobis inspirat Dominus respondemus. Quaesivisti siquidem, quis formae verborum, quam ipse Christus expressit, quum in corpus et sanguinem suum panem transsubstantiavit et vinum, illud in canone missae, quo ecclesia utitur generalis, adiecerit, quod nullus Evangelistarum legitur expressisse. Quum enim in evangelio sic legatur: “Accipiens calicem, gratias agens benedixit, et dedit discipulis suis, dicens: bibite ex hoc omnes; hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro vobis, et pro multis aliis effundetur in remissionem peccatorum:” in canone missae sermo iste, videlicet “mysterium fidei,” verbis ipsis interpositus invenitur. Unde quum non Evangelista Christum hoc dixisse testetur, moveris non modicum et miraris, quod aliquis asseverare tentaverit, eum aliquid plus dixisse, quam aliquis Evangelistarum asseveret. Verum, si formam ipsius canonis inspicias diligenter, praeter hoc, de quo tua fraternitas requisivit, alia duo, videlicet: “elevatis oculis in coelum” et “aeterni testamenti,” poteris in ipso canone reperire, quae in textu evangelico non leguntur. Sane multa tam de verbis quam de factis dominicis invenimus ab Evangelistis omissa, quae Apostoli vel supplevisse verbo, vel facto expressisse leguntur. Paulus enim in actibus Apostolorum sic ait: “Meminisse vos oportet verbi Domini Iesu, qui dixit: beatius est magis dare quam accipere.” Haec nullus quatuor Evangelistarum descripsit. Nullus etiam horum expressit, quod Paulus de Christo ad Corinthios scribens ait: “Visus est plus quam quingentis fratribus simul, deinde visus est Iacobo; novissime autem, tanquam abortivo, visus est et mihi.” Ipsi etiam Evangelistae mutuo inter se supplevisse leguntur quae ab eorum aliquo vel aliquibus sunt omissa. Unde quum tres Evangelistae posuerint: “hoc est corpus meum,” solus Lucas adiecit: “quod pro vobis tradetur,” et quum Matthaeus et Marcus dicant: “pro multis, Lucas dicit: pro vobis.” Matthaeus autem: “in remissionem peccatorum,” adiunxit. Ceterum ea, quae adduntur in canone missae, possunt ex aliis locis evangelii comprobari. Ioannes enim suscitationem Lazari describens, Iesum sursum oculos levasse asserit, et dixisse: “Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me.” †Alibi etiam idem dicit: “Haec locutus est Iesus, et sublevatis oculis in coelum dixit: Pater, clarifica filium tuum.” Si tunc igitur in coelum oculos levavit ad Patrem, quum ad corpus exanime animam Lazari revocavit, probabilius esse videtur, quod tunc oculos levaverit ad Patrem in coelum, quum panem et vinum in corpus et sanguinem proprium commutavit. Ceterum, sicut superius est expressum, quum in textu evangeliconovi testamentiponatur, hic interponitur: “et aeterni.” Nam vetus testamentum, quod hircorum et vitulorum fuit sanguine dedicatum, temporalia promittebat: novum autem, quod est Christi sanguine consecratum, promittit aeterna. Et ideo testamentum illud fuit vetus et transitorium; hoc autem novum est et aeternum. Vel, ut utamur alia ratione, unde novum, id est ultimum, esse describitur, inde aeternum, id est perpetuum, comprobatur. Novissimum etenim hominis testamentum immobile perseverat, quia testatoris obitu confirmatur; iuxta quod Apostolus testamentum in morte asserit confirmatum, alioquin non valet, dum vixerit qui testatur. Praeterea non solum scriptura, sed etiam promissio dicitur testamentum, iuxta quod Apostolus ipse scribit: “Ideo novi testamenti mediator est, ut repromissionem accipiant qui vocati sunt hereditatis aeternae.” Sic ergo intelligi debet quod in ipso canone reperitur: “Hic est enim sanguis meus novi et aeterni testamenti,” id est, novae ac aeternae promissionis, scilicet confirmator, sicut Dominus repromittit: “Qui manducat,” inquiens, “carnem meam, et sanguinem meum bibit, habet vitam aeternam.” Ex eo autem verbo, de quo movit tua fraternitas quaestionem, videlicet “mysterium fidei,” munimentum erroris quidam trahere putaverunt, dicentes, in sacramento altaris non esse corporis Christi et sanguinis veritatem, sed imaginem tantum, et speciem et figuram, pro eo, quod scriptura interdum commemorat, id, quod in altari suscipitur, esse sacramentum, et mysterium et exemplum. Sed tales ex eo laqueum erroris incurrunt, quod nec auctoritates scripturae convenienter intelligunt, nec sacramenta Dei suscipiunt reverenter, scripturas et virtutem Dei pariter nescientes. Si enim ideo, quia figura est sacramentum altaris, veritas esse negatur, ergo nec mors, nec resurrectio Christi, quum figura sit, veritas est credenda, siquidem mortem et resurrectionem Christi similitudinem et imaginem esse Apostolus manifestat: “Christus,” inquiens, “mortuus est pro delictis nostris, et resurrexit propter iustificationem nostram.” Apostolorum etiam princeps Petrus sic in epistola sua scribit: “Christus passus est pro nobis, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia eius.” Si ergo tam mors Christi quam eius resurrectio est exemplum, ut et nos, peccato mortui, iustitiae iam vivamus. Quare, si non fuit veritas, quia fuit exemplum: ergo nec vere mortuus fuit Christus, nec vere a mortuis resurrexit. Sed absit a fidelium cordibus error iste, quum Propheta de ipso testetur, quod vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Dicitur tamen mysterium fidei, quoniam et aliud ibi creditur quam cernatur, et aliud cernitur, quam credatur. Cernitur enim species panis et vini, et creditur veritas carnis et sanguinis Christi, ac virtus unitatis et caritatis. †Quod autem mysterium fidei dicitur in hoc loco, alibi secundum Ioannem spiritus et vita narratur. Nam spiritus est mysterium iuxta illud: “litera occidit, spiritus autem vivificat;” fides autem est vita, secundum quod legitur: “Iustus meus ex fide vivit, propter quod ipse Dominus dicit: Verba, quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.” Distinguendum est tamen subtiliter inter tria, quae sunt in hoc sacramento discreta, videlicet formam visibilem, veritatem corporis, et virtutem spiritualem. Forma est panis et vini, veritas carnis et sanguinis, virtus unitatis et caritatis. Primum est sacramentum, et non res. Secundum est sacramentum et res. Tertium est res et non sacramentum. Sed primum est sacramentum geminae rei. Secundum autem est sacramentum unius, et alterius res exsistit. Tertium vero est res gemini sacramenti. Credimus igitur, quod formam verborum, sicut in canone reperitur, et a Christo Apostoli, et ab ipsis eorum acceperint successores. Nam, sicut superius est expressum, multa de verbis et factis dominicis ab Evangelistis omissa, et sermonibus suppleverunt Apostoli et operibus expresserunt. §. 1. Quaesivisti etiam, utrum aqua cum vino in sanguinem convertatur. Super hoc autem opiniones apud scholasticos variantur. Aliquibus enim videtur, quod, quum de latere Christi duo praecipua fluxerint sacramenta redemptionis in sanguine; ac regenerationis in aqua, in illa duo, vinum et aqua, quae commiscentur in calice, divina virtute mutantur, ut in hoc sacramento plene sit veritas et figura. Alii vero tenent, quod aqua cum vino transsubstantiatur in sanguinem, quum in vinum transeat mixta vino, licet physici contrarium asseverent, qui aquam a vino per artificium posse asserunt separari. Praeterea potest dici, quod aqua non transit in sanguinem, sed remanet prioris vini accidentibus circumfusa ita, quod vini saporem assumit. Quod inde convincitur, quia, si post calicis consecrationem aliud vinum mittatur in calicem, illud quidem non transit in sanguinem, nec sanguini commiscetur; sed accidentibus prioris vini commixtum corpori, quod sub eis latet, undique circumfunditur, non madidans circumfusum. Ipsa tamen accidentia vinum appositum videntur afficere, quia, si aqua pura fuerit apposita, vini saporem assumit. Contingit igitur accidentia mutare subiectum, sicut et subiectum contingit accidentia permutare; cedit quippe natura miraculo, et virtus supra consuetudinem operatur. Sed nec inconveniens creditur aut absurdum, si aqua in corpore Christi esse credatur, quum legatur de ipsius latere processisse. †Illud autem est nefarium opinari, quod quidam dicere praesumpserunt, aquam videlicet in phlegma converti. Nam et de latere Christi non aquam, sed humorem aquaticum mentiuntur exisse, non attendentes, quod de latere Christi duo fluxerunt sacramenta, et quod non baptizantur in phlegmate, sed in aqua, iuxta quod Dominus protestatur: “Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum Dei.” Verum inter opiniones praedictas illa probabilior iudicatur, quae asserit, aquam cum vino in sanguinem transmutari, ut expressius eluceat proprietas sacramenti. Nam quum aquae multae sint populi multi, iuxta quod alibi legitur: “Beati, qui seminatis super omnes aquas:” ideo vino aqua unitur, ut Christo populus adunetur. Per hoc enim, quod et suscepit ipse de nostro, et accepimus ipsi de suo, tam insolubili nexu coniungimur, ut, qui est unum cum Patre per ineffabilem unitatem, fiat unum nobiscum per admirabilem unionem, ac per hoc ipso communiter mediante cum Patre unum efficimur. “Pater,” inquitsancte, serva eos, in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum, sicut et nos, non pro his autem roga tantum, sed pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut et ipsi in nobis unum sint, et mundus credat, quia tu me misisti.” §. 2. Tertio vero loco fraternitas tua requisivit, quis mutaverit, vel quando, aut quare fuerit mutatum, quod in secreta B. Leonis secundum antiquiores codices continetur, sic videlicet: “Annue nobis, Domine, ut animae famuli tui Leonis haec prosit oblatio:” quum in modernis sacramentariis habeatur: “Annue nobis, quaesumus, Domine, ut intercessione B. Leonis haec nobis prosit oblatio.” Super quo tibi taliter respondemus, quod, quis illud mutaverit, aut quando mutatum fuerit, ignoramus. Scimus tamen, qua fuerit occasione mutatum; quia, quum sacrae scripturae dicat auctoritas, quod iniuriam facit martyri qui orat pro martyre, idem est ratione consimili de aliis sanctis sentiendum, quia orationibus nostris non indigent pro eo, quod quum sint perfecte beati, omnia eis ad vota succedunt. Sed nos potius orationibus eorum indigemus, quos, quum miseri simus, undique mala nostra perturbant. Unde, quod in plerisque orationibus continetur: “prositvidelicet “vel proficiat huic sancto vel illi talis oblatio ad gloriam et honorem,” ita sane debet intelligi, ut ad hoc prosit, quod magis ac magis a fidelibus glorificetur in terris, aut etiam honoretur, licet plerique reputent non indignum, sanctorum gloriam usque ad iudicium augmentari, et ideo ecclesiam interim sane posse augmentum glorificationis eorum optare. Verum, utrum in hoc articulo locum habeat illa distinctio, qua docetur, quod defunctorum alii sunt valde boni, alii sunt valde mali, alii mediocriter boni, alii mediocriter mali, unde suffragia, quae fiunt a fidelibus in ecclesia pro valde bonis, actiones sunt gratiarum, pro valde malis consolationes vivorum, expiationes vero pro mediocriter bonis, et propitiationes pro mediocriter malis, tua discretio investiget. De cetero tuis orationibus adiuvari petimus apud Deum. [Dat. Lat. III. Kal. Dec. Ao. V. 1202.]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License