CAP. VII.
Gravius peccat qui simulat conficere, et non conficit, quam
ille, qui conficit in mortali.
Idem Rectoribus Romanae fraternitatis.
De
homine (Et infra:) Quaesivistis enim a nobis, quid de incauto presbytero
videatur, qui, quum se sciat in mortali crimme constitutum, missarum solennia,
quae non potest propter necessitatem quamlibet intermittere, propter sui
facinoris conscientiam dubitat celebrare, arctatusque
graviter e duobus, dum divinum exsequi ministerium metuit, ne populum illud
exspectantem offendat, et corpus Christi perficere perhorrescit, ne sumens
ipsum indigne iudicium sibi manducet et bibat, peractisque ceteris
circumstantiis missam celebrare se fingit, et suppressis verbis, quibus
conficitur corpus Christi, panem et vinum tantummodo pure sumit, ita credens,
per id, quod praetendit, populo satisfacere, ut per hoc, quod intendit, Deum
non debeat provocare. Quum ergo falsa sint abiicienda remedia, quae veris sunt
periculis graviora, licet is, qui pro sui criminis conscientia reputat se
indignum, ab huiusmodi sacramento
reverenter debeat abstinere, ac ideo peccet graviter, si se ingerat
irreverenter ad illud; gravius tamen procul
dubio videtur offendere, qui sic fraudulenter illud praesumpserit simulare,
quum ille culpam vitando, dum facit,
in solius miseri cordis Dei manum incidat, iste vero culpam faciendo, dum vitat, non solum Deo, cui non veretur
illudere, sed et populo, quem
decipit, se adstringat. [Dat. Sorae X.
Kal. Oct. Pont. nostr. Ao. 1208.]
|