CAP. IX.
Praecipit praelatis et clericis in virtute obedientiae, ut
nocturnum officium et diurnum studiose celebrent et devote.
Idem in concilio generali.
Dolentes
referimus, quod non solum quidam minores clerici, verum etiam aliqui
ecclesiarum praelati, circa commessationes superfluas et fabulationes
illicitas, ut de aliis taceamus, fere medietatem noctis expendunt, et somno
residuum relinquentes, vix ad diurnum concentum avium excitantur, transcurrendo
undique continua syncopa matutinum. Sunt et alii, qui missarum solennia vix
celebrant quater in anno, et, quod deterius est, interesse contemnunt. Et si
quando, dum haec celebrantur, intersint, chori silentium fugientes intendunt
exterius collocutionibus laicorum, dumque auditum ad indebitos sermones
effundunt, aures intentas non porrigunt ad divina. Haec igitur et similia sub
poena suspensionis penitus inhibemus, districte praecipientes in virtute
obedientiae, ut divinum officium nocturnum pariter et diurnum, quantum eis Deus
dederit, studiose celebrent pariter et devote.
|