Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • TITULUS XLI.   DE CELEBRATIONE MISSARUM, ET SACRAMENTO EUCHARISTIAE ET DIVINIS OFFICIIS.
      • CAP. XI.   In ecclesiis collegiatis debent celebrari duae missae collegialiter, una pro defunctis, alia secundum exigentiam diei, ut pro festo, si festum occurrit, vel pro feria, si feria.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. XI.

 

In ecclesiis collegiatis debent celebrari duae missae collegialiter, una pro defunctis, alia secundum exigentiam diei, ut pro festo, si festum occurrit, vel pro feria, si feria.

 

Idem universis ecclesiarum Praelatis.

 

Quum creatura non habeat, quid pro meritis respondeat creatori (Et infra:) Quum igitur ecclesia Gallicana, per Dei gratiam tanquam lucerna super candelabrum posita, luceat aliis per exemplum, qui videntes opera eius bona glorificant patrem coelestem, ne, quod absit, tantae negligentiae tenebris obumbretur, et alias consequenter obumbret: universitatem vestram rogandam duximus et monendam, per apostolica scripta vobis Mandamus, quatenus universi et singuli provide attendentes, quod servire Deo regnare est, nullum in vos torporem negligentiae, sicut hactenus, obrepere permittatis, quo minus et pro anniversariis defunctorum, et pro festo vel feria secundum temporum congruentiam, missarum solennia conventualiter celebretis, et faciatis conventualiter celebrari, ut sic quodammodo sine intermissione orantis ab eo mereamini exaudiri, qui adest omnibus in veritate invocantibus nomen suum. [Dat. Anagniae IV. Non. Iul. 1217.]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License