CAP. XIV.
Ab officio et beneficio deponitur presbyter, qui sine aqna et
igne, vel in pane fermentato vel vase ligneo sacrificat.
Idem Episcopo Brixiensi.
Literas
tuas recepimus, continentes, quod, quum super excessibus magistri Mauri presbyteri ecclesiae sanctae Brigidae Brixiensis iuxta debitum officii pastoralis
inquireres, confessus est, quod, quum quadam die hostiam et calicem non
haberet, in pane fermentato et in scypho ligneo adstante populo missarum solennia celebrare praesumpsit. †Quare ipsum supposuisti perpetuo interdicto,
consulens, ut in aliqua ecclesia regulari mutaret in melius vitam suam.
Postmodum autem, illo coram venerabili fratre nostro Hostiensi episcopo, tunc
apostolicae sedis legato, ut secum misericorditer ageret, supplicante, idem, ad
celebrationem divinorum presbyterum restituens memoratum, super suspensione
beneficii causam S. Salvatoris et S. Lucae praepositis Brixiensibus delegavit,
qui ad beneficium restituerunt eundem. Deinde vero reversus de partibus
transmarinis, Intellecto iterum, quod praedicta ecclesia per malitiam dicti
presbyteri multipliciter laedebatur, inquisitionis officium iterans, ex eius
confessionibus invenisti, quod idem sine igne sacrificabat et aqua, †quare, quid de ipso agendam sit, nostro
petiisti edoceri responso. Quum igitur vel ex aperta malitia, vel ex nimia desipientia peccasse probetur, fraternitati tuae mandamus, quatenus, si praemissis veritas suffragatur,
officio et beneficio sublato
appellationis obstaculo perpetuo ipsum prives.
|