CAP. III.
Sacramentum baptismi utiliter confertur parvulis licet non
credant nec intelligant, et remittitur eis peccatum originale. H. d. usque ad
§. Verum. – (Verum etc.:) Originale peccatum, quod sine consensu cortrahitur,
remittitur in baptismo etiam non consentienti, ut parvulis; secus de actuali,
quia, sicut non committitur sine consensu, ita non relaxatur. Hoc dicit usque
ad §. Sed adhuc. Abbas. – (Sed adhuc:) Licet in baptismo dimittatur originale
peccatum parvulis, qui tamen consentire non possunt, in adultis tamen,
amentibus vel dormientibus, qui non consentiunt baptismo, non dimittitur
actuale, et item etiam nec originale. H. d. (Item etc.:) Amentes vel
dormientes baptizati, si ante dementiam vel dormitionem baptizari volebant,
characterem suscipiunt, alias secus; coacti vero causative suscipiunt. H. d.
usque ad finem.
Innocentius III. Arelatensi Archiepiscopo.
Maiores
ecclesiae causas, praesertim articulos fidei contingentes, ad Petri sedem
referendas intelliget qui eum quaerenti Domino, quem discipuli dicerent ipsum
esse, respondisse notabit: “Tu es Christus filius Dei vivi,” et pro eo Dominum
exorasse, ne deficiat fides eius. Quibusdam igitur quaestionibus, quas contra
catholicos haeretici moverant, nos postulas respondere. Asserunt enim, parvulis
inutiliter baptisma conferri, quod nituntur tam
ratione quam auctoritate probare, illud primo et praecipue inducentes,
quod, quum secundum verbum Iacobi Apostoli, dicentis in epistola sua: “Caritas
operit multitudinem peccatorum,” et iuxta illud testimonium veritatis in
evangelio de peccatrice, quae ipsius pedes laverat, perhibentis: “Dimissa sunt
ei peccata multa, quoniam dilexit multum:” non nisi per caritatem et in
caritate crimina dimittantur, parvulis, qui nec sentiunt, nec consentiunt, et
caritatem non habent, quae sentientibus et consentientibus tantum infunditur,
peccatum non dimittitur in baptismo. †Et
sic eis baptisma non confert, quia non est talibus conferendum. In evangelio
quoque legitur: “Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, qui autem
non crediderit, condemnabitur; unde parvuli, sive fuerint sive non fuerint
baptizati, condemnabuntur, utpote non credentes.” Ad id autem taliter
respondemus, quod baptisma circumcisioni successit. Absit enim, ut in illam
damnatam haeresim incidamus, quae perperam affirmabat, legem cum evangelio, et
circumcisionem cum baptismo servandam, quoniam secundum Apostolum, dicentem ad
Galatas: “Si circumcidimini, Christus vobis nihil prodest.” Quum ergo
circumcisio tam adultis quam parvulis ex praecepto Domini conferretur, ne
baptismus, qui successit in loco
ipsius, et generalior tamen exsistit, quum tam viri quam feminae baptizentur,
minoris videatur effectus, tam adultis, quam parvulis est conferendus. Sicut
enim olim sine distinctione qualibet
Mosaica lex clamabat: “Anima, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit,
peribit de populo suo,” ita nunc indistincte vox intonat evangelica: “Nisi quis
renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum Dei;” ab hac
generalitate nec sexum, nec aetatem excludens. Unde, sicut anima circumcisi de populo suo non peribat, sic, qui ex
aqua fuerit et Spiritu sancto renatus, regni coelorum introitum obtinebit.
Caute tamen notandum est, quantum plus baptismus hodie conferat Christianis,
quam quondam Iudaeis circumcisio contulisset, dictum est in fine praedictae
auctoritatis inductae de veteri lege: “peribit de populo suo:” in evangelica
vero auctoritate subiunctum est; “non intrabit in regnum Dei:” quoniam, etsi
originalis culpa remittebatur per circumcisionis mysterium, et damnationis
periculum vitabatur, non tamen perveniebatur ad regnum coelorum, quod usque ad
mortem Christi fuit omnibus obseratum; sed per sacramentum baptismi Christi
sanguine rubricati culpa remittitur, vitatur periculum, et ad regnum coelorum
etiam pervenitur, cuius ianuam Christi sanguis fidelibus suis misericorditer
reseravit. Absit enim, ut universi parvuli pereant, quorum quotidie tanta
multitudo moritur, quin et ipsis misericors Deus, qui neminem vult perire,
aliquod remedium procuraverit ad salutem. Ceterum ex vi literae satis patet,
praedictas auctoritates intelligendas esse tantummodo de adultis, qui habent
multitudinem peccatorum; quum de parvulis non possit intelligi, qui peccato
tantum originali tenentur. Similiter et illa alia auctoritas est solvenda: “Qui crediderit, et baptizatus fuerit
etc.,” quum non possint credere parvuli, sed adulti. Et ob hoc tota auctoritas
hic intelligenda est solummodo de
adultis, nec ad alios prima, et ad alios secunda clausula referatur; quamvis
nonnulli concedant, quod parvuli credunt non per usum, sed per habitum fidei,
quem suscipiunt in baptismo, sicut et alia multa verba secundum communem usum
loquendi non ad actum, sed ad aptitudinem referuntur. Illud vero, quod
opponentes inducunt, fidem aut caritatem, aliasque virtutes parvulis, utpote
non consentientibus, non infundi, a plerisque non conceditur absolute; quum
propter hoc inter doctores theologos quaestio referatur, aliis asserentibus,
per virtutem baptismi parvulis quidem culpam remitti, sed gratiam non conferri;
nonnullis vero dicentibus, et dimitti
peccatum, et virtutes infundi habentibus illas quoad habitum, non quoad usum,
donec perveniant ad aetatem adultam. Verum quidam ex hac solutione invenisse se
credunt viam ad alias quaestiones, argumentantes ex eo, quod dicimus, parvulis
in baptismate peccatum originale dimitti, quod et adultis dormientibus vel
amentibus peccatum, si baptizentur, ratione simili dimittatur. Quum enim neutri
sentiant tunc vel consentiant, dicunt, idem in consimilibus iudicandum. Hic
vero dicimus distinguendum, quod peccatum est duplex, originale scilicet et
actuale; originale, quod absque consensu contrahitur, et actuale, quod committitur cum consensu. Originale igitur, quod
sine consensu contrahitur, sine consensu per vim remittitur sacramenti; actuale
vero, quod cum consensu contrahitur,
sine consensu minime relaxatur. Sed adhuc quaeritur, quare non saltem originale
peccatum amentibus, et dormientibus in baptismo sicut parvulis dimittatur. Ad
hoc est taliter respondendum, quod Dominus, qui totum hominem salvum fecit in
sabbato, opus imperfectionis non novit, et ob hoc peccata non ex parte, sed ex
toto dimittit. Praeterea poena originalis peccati est carentia visionis Dei;
actualis vero poena peccati est gehennae perpetuae cruciatus. Unde, si
dimitteretur alicui primum, altero non dimisso, talis non careret visione Dei
propter originale dimissum, et cruciaretur in gehenna perpetuo propter reatum
criminis actualis; sed haec tanquam incompassibilia sese minime patiuntur, immo
sibi mutuo adversantur. Item vero quaeritur, utrum huiusmodi dormientibus et amentibus sacramenti saltem character in
baptismate imprimatur, ut excitati a somno vel ab aegritudine liberati non sint
denuo baptizandi. Sunt autem nonnulli, qui dicunt, quod sacramenta, quae per se
sortiuntur effectum, ut baptismus et ordo ceteraque similia, non solum
dormientibus et amentibus, sed invitis etiam
et contradicentibus, etsi non quantum ad rem, quantum tamen ad characterem
conferuntur, quum non solum parvuli, qui non consentiunt, sed et ficti, qui
quamvis non ore, corde tamen dissentiunt, recipiant sacramentum. Sed opponitur
talibus, quod, qui fuissent inviti et reluctantes immersi, saltem ratione
sacramenti ad iurisdictionem ecclesiasticam pertinerent, unde ad servandam
regulam fidei Christianae forent rationabiliter compellendi. Verum id est
religioni Christianae contrarium, ut semper invitus et penitus contradicens ad
recipiendam et servandam Christianitatem aliquis compellatur. Propter quod
inter invitum et invitum, coactum et coactum alii non absurde distinguunt, quod
is, qui terroribus atque suppliciis violenter attrahitur, et, ne detrimentum
incurrat, baptismi suscipit sacramentum, talis quidem, sicut et is, qui ficte ad baptismum accedit, characterem
suscipit Christianitatis impressum, et ipse, tanquam conditionaliter volens,
licet absolute non velit, cogendus est [tamen]
ad observantiam fidei Christianae. In quo casu debet intelligi decretum illud concilii Toletani, ubi dicitur,
quod, qui iam pridem ad Christianitatem coacti sunt, sicut factum est
temporibus religiosissimi principis Sisibuti, quia iam constat eos sacramentis
divinis associatos, et baptismi gratiam suscepisse, et chrismate unctos esse,
et corporis Domini exstitisse participes, oportet etiam, ut fidem, quam
necessitate susceperunt, tenere cogantur, ne nomen Domini blasphemetur, et
fides, quam susceperunt, vilis ac contemptibilis habeatur. Ille vero, qui
nunquam consentit, sed penitus contradicit, nec rem, nec characterem suscipit
sacramenti, quia plus est expresse contradicere quam minime consentire: sicut
nec ille notam alicuius reatus incurrit, qui contradicens penitus et reclamans
thurificare idolis cogitur violenter. Dormientes autem et amentes, si,
priusquam amentiam incurrerent aut dormirent, in contradictione persisterent,
quia in eis intelligitur contradictionis propositum perdurare, etsi fuerint sic
immersi, characterem non suscipiunt sacramenti. Secus autem, si prius
catechumeni exstitissent, et habuissent propositum baptizandi; unde tales in
necessitatis articulo consuevit ecclesia baptizare. Tunc ergo characterem
sacramentalis imprimit operatio, quum obicem voluntatis contrariae non invenit
obsistentem.
|