CAP. IV.
Nemo potest se ipsum baptizare, etiam instante necessitatis
articulo.
Idem Metensii Episcopo.
Debitum
†pastoralis officii exsolvis, quum super
dubiis iuris articulis responso sedis apostolicae postulas edoceri. Sane per tuas nobis literas intimasti, quod
quidam Iudaeus, in mortis articulo constitutus, quum inter Iudaeos tantum
exsisteret, in aquam se ipsum immersit, dicendo: “ego baptizo me in nomine
Patris, et Filii, et Spiritus sancti, amen.” Nunc autem quaeris, utrum idem Iudaeus, in devotione Christianae fidei
perseverans, debeat baptizari. Nos autem fraternitati tuae taliter
Respondemus, quod, quum inter baptizantem et baptizatum debeat esse discretio,
sicut ex verbis Domini colligitur evidenter,
dicentis Apostolis: “Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii et
Spiritus sancti,” memoratus Iudaeus est denuo ab alio baptizandus, ut
ostendatur, quod alius est, qui baptizatur, et alius, qui baptizat. Ad quod
etiam designandum ipse Christus non a se ipso, sed a Ioanne voluit baptizari,
quamvis, si talis continuo decessisset, ad coelestem patriam protinus evolasset
propter sacramenti fidem, etsi non propter fidei sacramentum. In baptismo
quippe illa spiritualis generatio celebratur, de qua Veritas ait: “Oportet vos
nasci denuo, quia, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non
intrabit in regnum coelorum.” Sicut ergo in carnali generatione, qua proles ex
viro et femina nascitur, alius est, qui carnaliter gignit, et alius est, qui carnaliter gignitur, sic et in sacramentali generatione, qua
soboles ex aqua et Spiritu sancto renascitur, alius debet esse, qui
spiritualiter generet, et alius, qui spiritualiter generetur. Sane, quum corpus
exterius, sive quum cor interius baptizatur, oportet, ut utrobique paternitas
et filiatio valeat inveniri, quibus baptizans et baptizatus adinvicem
referantur. [Secundus autem etc. (cf. c. 5. de big. I. 21.) Dat.
Ferentini V. Kal. Sept. Ao. IX. 1206.]
|