CAP. II.
Supellectilia in ecclesiis poni non debent, nisi necessitas
urgeat. Hoc dicit primo. Ecclesiae debent sua vasa et vestimenta munde tenere.
Hoc secundo.
Idem in eodem.
Relinqui
nolumus incorrectum, quod quidam clerici ecclesias sic exponunt
suppellectilibus propriis, et etiam alienis, ut potius domus laicae, quam Dei
basilicae videantur, non considerantes, quod Dominus non sinebat, ut vas
transferretur per templum. Sunt et alii, qui non solum ecclesias dimittunt
incultas, verum etiam vasa ministerii, et vestimenta ministrorum, ac pallas
altaris, nec non et ipsa corporalia
tam immunda relinquunt, quod interdum aliquibus sunt horrori. Quia vero zelus
nos comedit domus Dei, firmiter prohibemus, ne huiusmodi suppellectilia in
ecclesiis admittantur, nisi propter hostiles incursus, aut incendia repentina,
seu alias necessitates urgentes ad eas oporteat haberi refugium, sic tamen, ut
necessitate cessante, res in loca pristina reportentur. Praecipimus quoque, ut
oratoria, vasa, corporalia et vestimenta praedicta munda et nitida
conserventur. Nimis enim videtur absurdum in sacris sordes negligere, quae
dedecerent etiam in profanis.
|