Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • TITULUS XLV.   DE RELIQUIIS ET VENERATIONE SANCTORUM.
      • CAP. II.   Sanctorum reliquiae vendi non possunt, vel passim ostendi non debent, ne circa illas populus decipi possit.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. II.

 

Sanctorum reliquiae vendi non possunt, vel passim ostendi non debent, ne circa illas populus decipi possit.

 

Innocentius III. in concilio generali.

 

Quum ex eo, quod quidam sanctorum reliquias exponunt venales, et eas passim ostendunt, Christanae religioni detractum sit saepius, ne in posterum detrahatur, praesenti decreto statuimus, ut antiquae reliquiae amodo extra capsam nullatenus ostendantur, nec exponantur venales. Inventas autem de novo nemo publice venerari praesumat, nisi prius auctoritate Romani Pontificis fuerint approbatae. Praelati vero de cetero non permittant eos, qui ad eorum ecclesias causa venerationis accedunt, variis figmentis aut falsis documentis decipi, sicut [et] in plerisque locis occasione quaestus fieri consuevit. [Eleemosynarum etc. (cf. c. 14. X. de poenit. V. 38.)]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License