CAP. II.
Non capit congruam summationem, et textus in se satis clarus
est, et multa sunt dicta, quae patent per §§.
Idem Bracharensi Archiepiscopo.
Consilium
nostrum †super quibusdam articulis
requisisti, utrum [videlicet] sit in omnibus Apostolorum vigiliis
ieiunandum, quum plures asserant, non esse ieiunandum in omnibus, sed sex tantum.
Utrum etiam ieiunandum sit in Adventu, quum inde sentiant diversi diversa,
quibusdam dicentibus, sed paucioribus, ieiunandum esse tunc temporis, pluribus
ver o se ad hoc asserentibus non teneri. Utrum insuper, si festum illorum,
quorum vigilias ieiunamus, secunda feria celebrari contingat, in praecedenti
sabbato sint vigiliae faciendae. Nos autem super hoc Consultationi tuae
taliter respondemus, quod apud nos
omnium Apostolorum vigiliae sunt in observatione ieiunii celebrandae, praeter
vigilias Apostolorum Philippi et Iacobi, et B. Ioannis Evangelistae, quoniam
ipsorum solennitas infra solennitatem paschalem, istius autem infra natalem
Domini celebratur. Ieiunium etiam apud nos in adventu Domini agitur. Sanctorum
quoque vigiliae, quorum festivitates oportet secunda feria celebrari, in
praecedenti sunt sabbato ieiunandae. De festivitate vero beati Bartholomaei
Apostoli, de cuius celebratione dubietas oritur apud quosdam, tibi petenti consilium respondemus, quod
in hoc consuetudinem tuae regionis observes. (Et infra: [cf. c. 4. de cel. miss. III. 41.]) Quum autem
quaesieris, quae sit illis poenitentia iniungenda, qui diebus
quadragesimalibus, quo tempore tantae famis inedia ingruebat, quod magna pars populi
propter inopiam annonae periret, carnes comedere sunt coacti, tibi breviter respondemus, quod in tali
articulo illos non credimus puniendos, quos
tam urgens necessitas excusavit, preces tamen Domino pro illis et cum illis
effundas, ne ipsis aliquatenus imputetur, quia bonarum mentium est, ibi timere
culpam, ubi culpa minime reperitur. Item de illis, qui propter debilitatem, quam in se sentiunt, in sabbato iuxta terrarum consuetudinem aliarum
carnes sumunt, quod in partibus tuis nullatenus fieri consuevit, quum hoc ab
aliis moleste feratur, et oriatur inde illis occasio detrahendi, respondemus,
quod super hoc consuetudinem tuae regionis facias observari, sic tamen, quod
debilibus et infirmis propter hoc periculum non emergat. Praeterea postulasti apostolicum responsum habere
de illis, qui in quadragesima vel in aliis ieiuniis solennibus infirmantur, et
petunt sibi esum carnium indulgeri, quorum
quidam promittunt propter hoc eleemosynam se facturos, quidam vero propter
necessitatem infirmitatis urgentis hoc a te sibi, quasi ex debito, concedi
requirunt. Super quo tibi respondemus, quod, quum non subiaceat legi
necessitas, desiderium infirmorum, quum urgens necessitas exigit, supportare
potes et debes, ut maius in eis periculum evitetur. [Dat. Rom. ap. S. Petr. IX. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. VIII. 1206.]
|