Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • TITULUS XLVI.   DE OBSERVATIONE IEIUNIORUM.
      • CAP. III.   Si festum Nativitatis occurrit sexta feria, licitum est omnibus carnes comedere, exceptis professis et voventibus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. III.

 

Si festum Nativitatis occurrit sexta feria, licitum est omnibus carnes comedere, exceptis professis et voventibus.

 

Honorius III. Pragensi Episcopo.

 

Explicari per sedem apostolicam postulasti, †utrum sit licitum illis, qui nec voto, nec regulari observantia sunt adstricti, carnes comedere, quando in sexta feria dies dominicae Nativitatis occurrit. Ad hoc Respondemus, quod illi, qui nec voto, nec regulari observantia sunt adstricti, in sexta feria, si festum nativitatis dominicae die ipso venire contigerit, carnibus propter festi excellentiam vesci possunt secundum consuetudinem ecclesiae generalis. Nec tamen hi reprehendendi sunt, qui ob devotionem voluerint abstinere. [Dat. Lat. IV. Kal. Nov. Pont. nostr. Ao. I. 1216.]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License