CAP. II.
Leprosi permitti debent, sine praeiudicio antiquarum
parochiarum, habere ecclesiam propriam et presbyterum, nec tenentur solvere
decimas de hortis vel nutrimentis animalium.
Ex concilio Lateranensi.
Quum
dicat Apostolus, †abundantiorem honorem
membris inferioribus deferendum, e contra quidam, quae sua sunt, non quae Iesu
Christi, quaerentes, leprosis, qui cum sanis habitare, non possunt vel ad
ecclesiam cum aliis convenire, ecclesias et coemeteria non permittunt habere,
nec proprii iuvari ministerio sacerdotis. Quod quia procul a pietate Christiana
esse dignoscitur, de benignitate sedis apostolicae Constituimus, ut
ubicunque tot simul leprosi sub communi vita fuerint congregati, quod ecclesiam
cum coemeterio sibi construere, et proprio gaudere valeant presbytero, sine
contradictione aliqua permittantur habere. Caveant tamen, ut iniuriosi
veteribus ecclesiis de iure parochiali nequaquam exsistant. Quod enim eis pro
pietate conceditur, ad aliorum iniuriam nolumus redundare. Statuimus etiam, ut
de hortis et nutrimentis animalium suorum decimas tribuere non cogantur.
|