CAP. V.
Saecularis ecclesia sine praeiudicio clericorum ad statum
regularem potest reparari, et collegio, quod nondum est, privilegium non
confertur.
Urbanus III.
Ad
audientiam nostram iam pridem
pervenit, quod tu in ecclesia de Cologia,
de qua in episcopum vocatus et electus
fuisti, regulares canonicos desideras ordinare, et eorum institutioni de bonis tibi collatis congrue providere.
Inde siquidem est, quod tuum nos
desiderium atque propositum multis modis in Domino laudibus commendantes,
hoc devotioni tuae auctoritate apostolica indulgemus, ut iuxta votum tuum canonicos regulares in ecclesia praescripta, si
tibi episcopus dioecesanus consenserit in hac parte, ad honorem Dei et ecclesiae tuae secundum beati Augustini regulam
valeas ordinare, et eos ibidem nullius contradictione et eos appellatione
obstante instituere. Verum si clerici saeculares in ea fuerint, qui adhuc superesse noscuntur, volumus eis, dum vixerint,
ibi vel alibi necessaria secundum
consuetudines provideri. Licet autem nobis instantius supplicaveris, ut
ecclesiae praedictae confirmationis privilegium faceremus de canonicis, tibi non possumus de iure deferre, quum nulli
canonici adhuc ibidem exsistant, quibus privilegium concedatur. Eis utique, quum fuerint instituti, tam in
his quam in aliis precum tuarum obtentu in quibus cum Deo poterimus libentius
deferemus.
|