Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • TITULUS XLIX.   DE IMMUNITATE ECCLESIARUM, COEMITERII, ET RERUM, AD EAS PERTINENTIUM.
      • CAP. VI.   Reus criminis, ad ecclesiam fugiens, non est violenter ab ea extrahendus, nec debet amplius praetextu criminis commissi damnari ad mortem vel ad aliam poenam corporalem: est tamen aliter legitime puniendus. Fallit in duobus casibus hic expressis. H. d. primo. Servus, fugiens ad ecclesiam timore domini sui, est domino, de eius impunitate iuranti, restituendus. H. d. secundo.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. VI.

 

Reus criminis, ad ecclesiam fugiens, non est violenter ab ea extrahendus, nec debet amplius praetextu criminis commissi damnari ad mortem vel ad aliam poenam corporalem: est tamen aliter legitime puniendus. Fallit in duobus casibus hic expressis. H. d. primo. Servus, fugiens ad ecclesiam timore domini sui, est domino, de eius impunitate iuranti, restituendus. H. d. secundo.

 

Innocentius III. illustri Regi Scotiae.

 

Inter alia, †quae nobis regalis providentia suis literis intimavit, quid de illis fieri debeat, qui maleficia perpetrantes confugiunt ad ecclesiam, ut pro reverentia sacri loci debitas poenas valeant evitare, sollicite requisivit. Nos ergo, Tuis quaestionibus respondentes, iuxta sacrorum statuta canonum et traditiones legum civilium ita duximus in huismodi distinguendum, quod fugiens ad ecclesiam aut liber, aut servus exsistit. Si liber, quantumcunque gravia maleficia perpetraverit, non est violenter ab ecclesia extrahendus, nec inde damnari debet ad mortem vel ad poenam; sed rectores ecclesiarum sibi obtinere debent membra et vitam. Super hoc tamen, quod inique fecit, est alias legitime puniendus; et hoc verum est, nisi publicus latro fuerit, vel nocturnus depopulator agrorum, qui, dum itinera frequentata vel publicas stratas obsidet aggressionis insidiis, pro facinoris magnitudine, [quum et communem utilitatem impediat, et nocere omnino moliatur,] ab ecclesia extrahi potest, impunitate non praestita, secundum canonicas sanctiones. Si vero servus fuerit, qui confugerit ad ecclesiam, postquam de impunitate sua dominus eius clericis iuramentum praestiterit, ad servitium domini sui redire compellitur etiam invitus; alioquin a domino poterit occupari. Tu ergo, fili carissime, quum in regno tuo aliquid horum contigerit, iuxta praemissam distinctionem sic procedere studeas quod honor ecclesiarum et immunitas servetur illaesa et malignandi facultas pravae voluntatis hominibus auferatur. [Dat. Laterani 1200.]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License