CAP. III.
Religiosi professi, exeuntes ad audiendas leges vel physicam,
nisi infra duos menses ad claustrum redeant, excommunicati sunt, et in nulla
causa patrocinari possunt, et in choro, et in capitulo et ceteris erunt ultimi,
et sine dispensatione Papae non promoventur.
Alexander III. in concilio Turonensi.
Non
magnopere antiqui hostis invidia †infirma
membra ecclesiae praecipitare laborat, sed manum mittit ad desiderabiliora
eius, et electos quoque nititur supplantare, dicente scriptura: “Escae eius
electi.” Multorum siquidem casum operari se reputat, ubi pretiosius aliquod
membrum ecclesiae sua fuerit calliditate detractum. Et Inde nimirum est,
quod in angelum lucis se more solito transfigurans, sub obtentu languentium
fratrum consulendi corporibus et ecclesiastica negotia fidelius pertractandi,
regulares quosdam ad legendas leges et confectiones physicales ponderandas de
claustris suis educit. Unde, ne sub
occasione scientiae spirituales viri mundanis rursus actionibus involvantur, et in interioribus ex eo ipso deficiant, ex
quo se aliis putant in exterioribus providere, per praesentis concilii assensum
statuimus, ut nulli omnino post votum religionis, et post factam in aliquo loco
religioso professionem ad physicam legesve mundanas legendas permittantur
exire. Si vero exierint, et ad claustrum suum infra duorum mensium spatium non
redierint, sicut excommunicati ab omnibus evitentur, et in nulla causa, si
patrocinium praestare voluerint, audiantur. Reversi autem in choro, capitulo,
mensa et ceteris ultimi fratrum [semper]
exsistant, et, nisi forte ex misericordia sedis apostolicae, totius spem
promotionis amittant.
|