CAP. IX.
Clericus nec dictare nec proferre sententiam sanguinis debet,
nec quicquam aliud exercere, per quod ad vindictam sanguinis tendatur, vel
purgatione vulgari opem praestare non debet.
Idem in concilio generali.
Sententiam
sanguinis nullus clericus dictet aut proferat, sed nec sanguinis vindictam
exerceat, aut ubi exerceatur intersit. Si quis autem huiusmodi occasione
statuti ecclesiis vel ecclesiasticis personis aliquod praesumpserit inferre
dispendium, per censuram ecclesiasticam compescatur. Nec quisquam clericus
literas dictet aut scribat pro vindicta sanguinis destinandas, unde in curiis
principum haec sollicitudo non clericis, sed laicis committatur. Nullus quoque
clericus ruptariis vel ballistariis, aut huiusmodi viris sanguinum praeponatur,
nec ullam chirurgiae artem subdiaconus, diaconus vel sacerdos exerceat, quae
adustionem vel incisionem inducit. Nec quisquam purgationi aquae ferventis vel
frigidae seu ferri candentis ritum cuiuslibet benedictionis aut consecrationis
impendat, salvis nihilominus prohibitionibus, de monomachiis sive duellis antea
promulgatis.
|