CAP. VII.
Si aliqui, apti ad
matrimonium, contrahunt per verba obscura, communem verborum intellectum sequi
tenentur.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Ex litteris, quas
super causa matrimonii cuiusdam iuvenis R. nomine, et Mariae filiae Gileberti
de sancto Leodegario transmisisti, sollicitudo nobis innotuit, quam in ipsius
negotii examine servasti. Quia vero absentibus partibus veritatem nequivimus
plenarie indagare, nec causam ipsam ad te remittere, a quo pars mulieris ad
audientiam nostram noscitur appellasse: eam venerabilibus fratribus nostris
Wintoniensi, Herfordensi et Bathorniensi episcopis duximus committendam.
Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus,
quatenus partes adire eorum praesentiam, quum ab eis fuerint evocatae, et quod
ipsi iudicaverit inviolabiliter observare contradictione et appellatione
cessante compellas. De hoc autem, quod circa
finem literarum consuluisti, quid debeat observari, quando inter aliquos
sponsalia contrahuntur, nec intelligit alter quod alter proponit, respondemus,
quod inspiciendum est iudici, si matrimonium contracturi ad id faciendum sint
idonei scientia et aetate. Quo cognito, si alter non intellexerit, quod alter
proposuit, ad communem verbi intelligentiam recurratur, et cogatur uterque
verba prolata in eo, sensu retinere, quem solent recte intelligentibus
generare. Quod vero quaesivisti, an
debeat appellationi deferri, ubi sub eius praetextu noscitur adulterium vel
aliud crimen committendum consultationi tuae breviter respondemus, quod ubi
notorium esset adulterium vel aliud crimen commitendum, si appellationi
interpositae deferretur, deferri nollemus. Nolumus enim incestus vel adulterii
materiam aliquibus ministrare.
|