CAP. X.
Qui iuravit cum aliqua contrahere, si non subest impedimentum, per
censuram ecclesiasticam contrahere compellitur.
Idem Pictaviensi Episcopo.
Ex literis venerabilis
fratri nostri Silvani episcopi accepimus, quod, quum duo nobiles viri sui
episcopatus, G. scilicet de Monstra et B. de
Mauritania filios et filias impubescentes haberent, et spe pacis inter eos conciliandae ita inter se convenerunt, quod
eos mutuis adinvicem matrimoniis
copularent. Et hoc tam patres, quam filii sub iuramento se promisere facturos,
inter quos siquidem G. filiam alterius, consentiente patre, se semel et iterum iuravit ducere in uxorem.
Quo volente ad alia vota migrare, eum episcopus compellere voluit, ut quod
iuraverat adimpleret. Ipse ad audientiam
nostram appellavit, et, altera parte nuncium suum ad nos destinante, ipse nec
venit, nec responsalem aliquem pro se transmisit. Quia igitur praedicto G.
periculosum est, contra suum iuramentum venire, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo
mandamus, quatenus, quum exinde fueris
requisitus, utramque partem ante tuam convoces praesentiam, et, rationibus hinc
inde plenius auditis et agitatis si hoc tibi constiterit, eum moneas, et,
si non acquieverit monitis, ecclesiastica censura compellas, ut ipsam, nisi
rationabilis causa obstiterit, in uxorem recipiat, et maritali affectione
pertractet. Si vero rationabilem causam
praetendere voluerit, eam cum omni diligentia et studio audias, et fine
canonico omni appellatione cessante decidas. Ceterum si legitime monitus
iudicio tuo parere contemserit eum et patrem, si fovere ipsum in sua malitia
praesumserit, excommunicationis cinculo astringas et in tota terra ipsorum
omnia divina praeter baptisma parvulorum et poenitentias morientium prohibeas
officia celebrari.
|