CAP. XIII.
Si mulier invita cum aliquo contrahat, nec in eum postea consentiat, tenet
matrimonium, si alteri postea nubit. Ita
communiter summatur. Et secundum hunc intellectum esset hic casus apertus, quod
matrimonium metu contractum esset ipso iure nullum. Hoc tamen clare non
colligitur ex litera.
Idem Procuratori
et Canonicis Soranis.
Veniens ad apostolicam sedem Mariota latrix praesentium supplici nobis insinuatione monstravit, quod, dum esset in adolescentia constituta,
quendam adolescentem [E. nomine]
adamavit in tantum, quod uterque inter se
de matrimonio contrahendo sub trium personarum testimonio praestitit
iuramentum. Quod parentes mulieris ipsius ignorantes, eam invitam et
reclamantem in uxorem cuidam alii
tradiderunt, quem ita exhorruit, quod se ab eo nullo modo cognosci permisit.
Quumque publice fateretur, quod a priori viro cognita esset atque iurata,
episcopus Soranus, qui tunc erat, eos
ante praesentiam suam fecit venire, et, cognito atque probato, quod ita
proxima inter eos esset linea consanguinitatis, quod insimul non possunt, nec debent de iure coniungi, ipsos ab invicem
separavit. Ceterum quum causa ipsa tractaretur, et viro, cui tradita fuerat a
parentibus, consentire nollet, ipse aliam in uxorem traduxit, et illa cuidam viro T. nomine publice in conspectu
ecclesiae nupsit. Tandem quum de illo filium genuisset, pater ipsius T., quaerens occasionem divortium faciendi,
ei opposuit, quod filium suum non potuit in virum habere eo, quod alii, qui nunc defunctus est, prius desponsata
fuisset. Quia vero assertioni eius fidem,
sicut nec debuimus, non adhibuimus, nec hoc potuimus sub silentio praeterire,
eam ad vos duximus remittendam, et discretioni vestrae per apostolica scripta
praecipiendo Mandamus, quatenus, huius
rei veritate plenius comperta, si inveneritis, quod praedicta mulier a
priori viro iudicio ecclesiae fuerit separata, et ab eodem T. sine
contradictione ecclesiae in uxorem traducta, et ille, cui a parentibus invita et renitens fuit copulata, de
praesenti vita decessit, praedictum T. monitione praemissa compellatis, ut
praefatam Mariotam postposita occasione
recipiat, et sicut uxorem suam diligere
studeat et maritali affectione
tractare. Alioquin eam et superinductam, et patrem etiam eius, si huic rei restiterint, excommunicationi subdatis, et usque ad dignam satisfactionem sententiam
ipsam faciatis inviolabiliter observari.
|