CAP. XV.
Sponsalia de futuro, si secuta est copula, non solvuntur per sponsalia de
praesenti; alias tenent sponsalia de praesenti, nisi per metum, qui potuisset
cadere in constantem virum, contracta sint.
Idem.
Veniens ad nos G. lator
praesentium sua nobis relatione monstravit, quod in domo sua mulierem
quandam recepit, de qua prolem habuit, et cui fidem coram pluribus praestitit,
quod eam duceret in uxorem. Interim autem, quum apud domum vicini sui pernoctaverit,
eius filia nocte illa secum concubuit, quos pater puellae simul in uno lecto
inveniens, ipsum eam per verba de praesenti desponsare coegit. Qui nuper in praesentia nostra constitutus
nos consuluit, cui potius adhaerere deberet. Quia vero nequaquam innotuit
nobis, utrum post fidem praestitam primam cognoverit, Ideoque mandamus,
quatenus rei veritatem diligenter
inquiras, et, si inveneris, quod primam post fidem praestitam cognoverit,
ipsum cum ea facias remanere; alioquin secundae, nisi metu coactus, qui posset
in virum constantem cadere, eam desponsaverit, adhaerere facias ut uxori.
|