CAP. XVI.
Qui iuravit cum aliqua contrahere, si vult religionem ingredi, debet primo
contrahere, ut iuramentum servetur, et ante copulam carnalem monasterium
ingredi poterit.
Idem Exonensi Episcopo.
Commissum (Et
infra:) Significavit nobis fraternitas tua, quod quidam literatus et nobilis, quum ad eum paterna
hereditas devolveretur, cuidam mulieri nobili
de contrahendo matrimonio fidem dedit quibusdam
praesentibus, et se cum ea infra biennium per verba de praesenti
contracturum, praestito iuramento super
sacrosancta evangelia firmavit; nunc autem privata lege ductus ad frugem
melioris vitae transire suspirat, tuamque
super hoc consulens prudentiam, ante matrimonium contractum ad monasticae
religionis habitum licite posse transire suspicatur, quia, si contraxisset, ea
invita infra duos menses, iuxta veterum canonum statuta nostra constitutione
innovata, ad arctioris vitae religionem posset transire. Quia igitur super hoc
tua nos duxit fraternitas consulendos, Fraternitati tuae taliter
respondemus, quod tutius est ei, religione iuramenti servata, prius contrahere,
et postea, si elegerit, ad religionem migrare; si tamen post primam desponsationem copula non
dignoscitur intervenisse carnalis.
|