CAP. XXVI.
Si alter contrahentium utitur verbis dubiis, animo decipiendi mulierem, et
eam postmodum cognoscit carnaliter, iudicatur pro matrimonio in foro iudiciali;
secus in poenitentiali. H. d. secundum
verum et communem intellectum.
Idem.
Tua nos duxit fraternitas consulendos (Et infra: [cf. c. 7. de cons. et aff.
IV. 14.]) Consequenter autem
quaesivisti, [ut] quum quandam
mulierem quidam aliter inducere nequivisset, ut sibi commisceretur carnaliter,
nisi desponsasset eandem, nulla solennitate adhibita vel alicuius praesentia,
dixit illi: “te Ioannes desponsat,” quum ipse Ioannes non vocaretur, sed finxit
se vocari Ioannem, non credens esse coniugium eo, quod ipse non vocaretur hoc
nomine, nec haberet propositum contrahendi, sed copulam tantum exsequendi
carnalem, utrum inter praedictos sit matrimonium celebratum, quum mulier
consenserit et consentiat in eundem,
et ille dissenserit et dissentiat, nec aliud quicquam egerit, quam [quod] superius est expressum, nisi quod
cognoverit eandem. Super quod tibi respondemus, quod, quum praefatus vir
praedictam desponsaverit mulierem in propria persona et sub nomine alieno, quo
tunc vocari se finxit, et inter eos sit carnalis copula subsecuta, videtur
forte pro coniugio praesumendum, nisi tu nobis expresse scripsisses, quod ille
nec proposuit, nec consentit illam ducere in uxorem, quod qualiter tibi
constiterit non videmus. Nos autem, quid iuris sit rescribentes, [hoc] dicimus, quod, si res ita se
habuerit, videlicet, quod ille eam non proposuit ducere in uxorem, nec unquam
consensit in praedictam personam, non debet ex illo facto coniugium iudicari,
quum in eo nec substantia coniugalis contractus, nec [etiam] forma contrahendi coniugium valeat inveniri, quoniam ex
altera parte dolus sollummodo adfuit, et defuit omnino consensus, sine quo
cetera nequeunt foedus perficere coniugale. [Tertio quaesivisti etc. cf. c. 19. de hom. V. 12. Dat. Lat. Id. Febr. Pont. nostr. Ao. XIV. 1212.]
|