CAP. XXVII.
Ad denunciationem
unius honesti viri, qui defert consanguinitatem, et de fama vel scandalo docet,
impeditur matrimonium contrahendum.
Idem Episcopo Belvacensi.
Quum in tua dioecesi (Et infra:
[cf. c. 36. de decim. III. 30.]) Sane, quia contingit interdum, quod, aliquibus
volentibus matrimonium contrahere, bannis, ut tuis verbis utamur, in ecclesiis
editis secundum consuetudinem ecclesiae
Gallicanae, ac nullo contradictore publice comparente, licet fama privatum
impedimentum deferat parentelae, quum ex parte contrahentium iuramenta maiorum
de sua propinquitate, ut suspicionis tollatur materia, offeruntur, quid tibi
sit faciendum in casibus huiusmodi quaesivisti. Ad quod taliter respondemus,
quod, si persona gravis, cui fides sit adhibenda, tibi denunciet, quod hi, qui
sunt matrimonio copulandi, se propinquitate contingant, et de fama vel scandalo
doceat, aut etiam per te ipsum possis certificari de plano, non solum debes
iuramenta parentum sponte oblata non recipere, verum etiam eos, qui sic
contrahere nituntur, si moniti induci nequiverint, compellere, ut [vel] a tali contractu desistant, vel
contra famam huiusmodi secundum tuae discretionis arbitrium iuramenta exhibeant
propinquorum. Alioquin, si persona denuncians non exstiterit talis, ut diximus,
vel de fama vel de scandalo non poterit edocere, ad desistendum monere poteris,
non compellere, contrahentes. [Si vero etc. cf. c. 6. Qui matrim. acc. IV. 18. Dat. Lat. IV. Kal. Nov. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.]
|