CAP. V.
Sponsalia, nulla
ex defectu consensus, non creant publicae honestatis iustitiam: sponsalia vero
aliqua sic, licet legitimo modo fuerint dissoluta.
Idem Eboracensi Archiepiscopo.
Accessit ad praesentiam nostram nobilis
vir W. filius G. cum literis tuis, ex quarum tenore perpendimus, quod, quum
filiam cuiusdam nobilis viri, dum esset minoris aetatis, desponsasset, et
postmodum ipsa assensum in hac parte non praebente, antequam ad nubiles annos
pervenisset, celebratum est inter eos divortium. Procedente vero tempore,
defuncto patre puellae, matrem eius [praedictus]
W. sibi matrimonio copulavit. Quod quidem
factum quum sustinere nolles, eum sollicite monuisti, ut ipsam dimitteret, et
quia monitis tuis in hac parte noluit acquiescere, ipsum excommunicationis
vinculo innodasti. Tandem, accepta ab eo cautione, quod nostram adiret
praesentiam, et super hoc statutum nostrum firmiter observaret, eundem mandato
nostro absolutum denunciasti, et cum literis tuis ad praesentiam nostram
misisti. Verum praefatus W. in nostra praesentia constitutus sua nobis
assertione proposuit, quod puellam ipsam, dum esset infra septimum annum,
desponsavit, postea [vero], antequam ad nubiles annos pervenisset,
noluit aliquatenus consentire, ut praefatum W. in virum acciperet, et ita cum
patre suo, in cuius potestate remanserat, et cum praefato W. ad praesentiam
tuam accessit. Et quum ab ore puellae audisses, et per eam cognosceres et per
patrem eius, quod memoratum W. in virum nolebat, statim illum in plena synodo
ab huiusmodi desponsatione publice absolutum denunciasti. Elapsis vero pluribus
annis post, mortuo etiam patre puellae, carissimus in Christo filius noster H.
Anglorum rex matrem supradictae puellae memorato W. tradidit in uxorem, quam
idem W., ut discordia orta inter consanguineos suos et consanguineos mulieris
sopiretur, accepit et solenniter desponsavit, et sine contradictione ecclesiae
duxit, et ex ea liberos procreavit, et puella fuit alteri viro copulata. Verum
licet contineatur in literis tuis, quod puella ipsa erat minoris aetatis,
quando huiusmodi desponsatio facta fuit, tamen refert, utrum, quum esset
minoris aetatis, [fuerit] proxima aetati aptae matrimonio, aut infra
septem annos. Ideoque Fraternitati tuae per
apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, rei veritate inquisita diligenter et cognita, si tibi constiterit,
quod praefata puella non esset septennis,
quando praememorato G. desponsata
fuit, et postea in eum non consenserit, et quod idem G. ab huiusmodi
desponsatione per te fuerit absolutus, matrimonium, inter eundem G. et matrem
puellae celebratum, praecipias inviolabiliter observari, et eorum prolem
denuncies esse legitimam, quia, sicut
discretio tua non ignorat, desponsationes et matrimonia ante septem annos
fieri non possunt, praesertim si
consensus postea non accedit. Sane, si praefata puella ante [huiusmodi] desponsationem septimum annum
compleverat, licet praedictus vir a desponsatione ipsius puellae ipso iure
fuerit absolutus, quum ea in eum consentire noluerit, inhonestum tamen videtur,
ut matrem eius habeat, cuius filia fuit sibi desponsata. Verum si tibi visum fuerit, ut cum matre puellae remaneat, ne discordia
inter utriusque consanguineos olim exorta nunc autem sopita denuo suscitetur id
dissimulare poteris et aequanimiter tolerare. Filii autem quos de ipsa
suscepit, si eam tolerante ecclesia in uxorem duxit a successione paternae vel
maternae, hereditatis prohiberi non possunt.
|