CAP. VI.
Si impubes,
desponsata et traducta, petit licentiam pubes facta alteri nubendi, non
auditur, si vir iurat, se eam cognovisse; nec auditur, si nondum pubes, sed
proxima pubertati probetur cognita. Et ex sponsalibus,
contractis cum impubere maiore septennio, oritur publica honestas.
Idem Norvicensi Episcopo.
Continebatur in literis tuis, quod, quum quaedam puella infra
nubiles annos cuidam viro in uxorem tradita fuerit, et ab ipso traducta, suis parentibus asserentibus, eam legitimae
aetatis exsistere, haec, ad nubiles annos perveniens, alii nubendi
licentiam postulavit, asserens, se in eundem virum nullatenus consensisse. Praedictus vero vir econtra proponit, quod,
licet eadem puella nondum forte annum XII. attigisset, quum ei tradita fuisset
in uxorem, usque adeo tamen aetati fuit proxima, quod ipsam carnali commixtione
cognovit. Inde est, quod, quum ipsa dicit ab eodem viro se incognitam, et tu
nos consuluisti, utrum alii possit nubere, Consultationi tuae taliter
respondemus, quod, quum in decretis habeatur expressum, quod, si vir dixerit,
quod uxorem suam cognoverit, et mulier negaverit, viri standum est veritati,
unde praefato viro, qui dicit, se mulierem ipsam cognovisse, fides est
adhibenda, si id firmaverit iuramento. Si autem fuerit aetati proxima, ut in
undecimo vel circa XII. annum, et cum suo assensu et voluntate parentum desponsata et benedicta fuerit, et cognita ab eodem viro, separari non debet,
praesertim quum parentes eius ipsam fuisse aetatis legitimae faterentur. Si
vero puella infra nubiles annos et aetati
proxima alicui desponsata fuerit, benedicta
atque traducta, non licet alicui de consanguinitate ipsius, cui desponsata
fuerit, eam ducere in uxorem, nec fas est eidem sponso de consanguinitate
sponsae sibi aliquam [matrimonis]
copulare.
|