Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS.
    • TITULUS II.   DE DESPONSATIONE IMPUBERUM.
      • CAP. VII.   Si maiores septennio contrahunt sponsalia, neuter antepubertatem resilire potest. Hoc primo. Et ille, qui primo it pubes, alterum exspectabit. Hoc secundo. Quod si tempore contractus aliter erat pubes, non ille, sed alter factus pubes resilire potest. Hoc tertis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. VII.

 

Si maiores septennio contrahunt sponsalia, neuter antepubertatem resilire potest. Hoc primo. Et ille, qui primo it pubes, alterum exspectabit. Hoc secundo. Quod si tempore contractus aliter erat pubes, non ille, sed alter factus pubes resilire potest. Hoc tertis.

 

Idem Bathoniensi Episcopo.

 

De illis, qui infra annos aptos matrimoniis contrahendis [exsistentes] sponsalia contrahunt, sive uterque sive alter reclamet antequam ad annos matrimoniis contrahendis aptos pervenerint, et postulent separari, non sunt ullatenus audiendi. Si vero alteruter istorum ad annos pubertatis pervenerit, infra eosdem annos altero exsistente, quum eadem sponsalia contrahuntur; si is, qui minoris aetatis est, quum ad annos illos pervenerit, reclamaverit, nec in alterum voluerit consentire, iudicio ecclesiae poterunt ab invicem separari. Mulier autem, quae, postquam annos nubiles attingit, ei, qui nondum ad annos aptos matrimoniis contrahendis venerat, nupsit, quum in eum semel consenserit, amplius non poterit aliquatenus dissentire vel divertere, nisi forte ipse, cui nupsit, postquam ad legitimam aetatem pervenerit, in eam suum omnino negaverit praestare consensum.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License