CAP.
X.
Contractus ante pubertatem, etiam cum nisu carnalis copulae, non facit matrimonium.
Urbanus III.
Cenomanensi Episcopo.
Attestationes super causa matrimonii, quae inter H.
iuvenem et G. mulierem vertitur, a tua
nobis fraternitate transmissas accepimus, et, ipsis diligenter inspectis et
plenius intellectis, manifeste nobis innotuit, quod praedictus iuvenis
nondum duodecimum annum attigerat, quum praefatam G. accepit uxorem. Et licet
nisus fuisset, sicut uterque confessus est, ipsam corrumpere, mulier tamen
credit, se virginem evasisse. Verum ipse, antequam ad annum XIV.
pervenisset, a memorata muliere recessit, quem, quum XVII. annos habeat, eadem
pro viro sibi vindicare contendit. Sed
quum vir XVII. annos habeat, ipsam recipere contradicit. Unde, quia, donec nos
super causam ipsam consuleres, non duxisti in prolatione sententiae procedendum,
Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si mulier per idoneos testes
probare nequiverit, quod post XIV. annum aetatis suae vel circa finem XIV. anni
praedictus iuvenis consensisset in eam, ab ipso iuramento recepto, quod, postquam
ad legitimam aetatem pervenit, ipsam habere non consensit in uxorem, ab
impetitione mulieris eum potes et debes absolvere, et ad alia vota utrique dare
licentiam transeundi.
|