CAP. XI.
Si maior invita contraxit sponsalia cum minore, non tenetur ipsum
exspectare, donec veniat ad aetatem adultam.
Idem Pisano Archiepiscopo.
Ex literis tuae fraternitatis accepimus, quod puella
quaedam anno XII. iurata fuit et desponsata cuidam puero IX. vel X. annorum, et
tempore procedente de voluntate parentum potius, quam de sua, sicut asserit, ad
domum patris praedicti pueri adducta,
ubi nolens et invita, sicut ab ore ipsius
te audisse proponis, et tam persuasionibus quam minis parentum impulsa,
moram fecit per annum et amplius, et tandem inde recedens, ad domum propriam
est regressa. Commonita vero a matre sua,
et a te postmodum, sicut asseris, ad eum redire penitus contradicit, asserens,
quod nunquam eum voluit; nec vult in virum habere, sed nubendi alii postulat
facultatem. Quum autem iam dictus
puer, sicut tuae literae continebant,
nondum ad XIV. annum aetatis suae
pervenerit, nec unquam ad eandem puellam carnaliter accessum habuerit,
discretioni tuae taliter respondemus, quod, si memorata puella per te ad hoc
studiose commonita, ut, donec compleat idem puer annum XIV. suae aetatis, exspectet, ad commonitionem tuam non duxerit
exspectandum, ei secundum ea, quae proposita sunt, accipiendi alium virum in maritum auctoritate nostra liberam
tribuas facultatem. Dat. Veronae.
|