CAP. XII.
Sponsalia, contracta cum minore septennio, per cohabitationem mutuam post
septennium convalescunt, et inducunt publicae honestatis iustitiam; solvuntur
tamen per matrimonium de praesenti.
Clemens III.
Duo pueri Guilielmus et Guilielma in tua dioecesi, quemadmodum accepimus, matrimonialiter sunt
coniuncti, puero VI., puella vero VII. annum agente; qui simul per tres annos
manserunt. Tunc vero pater puellae,
subtrahens eam sponso suo, ipsam
alteri, M. nomine, copulavit, cum quo per VII. annos quiete permansit. Ipse
vero tunc reliquit eandem, quia credebat, eam alium virum habere, illum
scilicet, cui prius fuerat desponsata. Prior autem sponsus, ad annos
discretionis perveniens, a P.
praedecessore tuo contrahendi cum alia licentiam impetravit, qui quandam nomine
S. consobrinam prioris in uxorem accepit, et cum ea per aliquod tempus
exsistens, eam tamen, ut ipse
fatetur, carnaliter non cognovit, licet illa se ab eo cognitam asseveret. Quum
autem pater memoratae Guilielmae eam vidisset a secundo viro relictam, vi praenominatum Guilielmum, cui prius
eam desponsaverat, compulit, ut S. neptem suam omnino dimitteret, et ad
Guilielmam suam desponsatam rediret: qui postmodum per biennium cohabitavit
eidem, ut fertur. Quia igitur in his quid tibi faciendum sit, postulas
edoceri, breviter respondemus, quod impediente puerili aetate matrimonium inter
G. et G. non fuit. Et licet idem, postquam illa nupsit alii, potuerit aliam
ducere in uxorem, tamen, quia dictam S. duxit consobrinam mulieris eiusdem,
sive eam cognoverit sive non, non debet tamen cum eadem S. propter publicae
honestatis iustitiam remanere, nec ac primam habere regressum, quia alteri fuit
legitime copulata. (Et infra:) Quum
vero vir caput sit mulieris, et Guilielmus dicat, se non cognovisse prius S.
supra dictam: aliam, si voluerit, poterit ducere in uxorem, et S. viro legitimo
copulari; post separationem vero pro vitando populi scandalo utrique ad tempus
est poenitentia iniungenda. Si vero legitime constaret, ipsam S. ab eo sive
post sive antea cognitam exstitisse, neutri vivente altero dabitur licentia
contrahendi. Remanebit ergo Guilielma cum M., imposita tamen ipsi M. ad tempus poenitentia competenti, qui pro sua
opinione sola Guilielmam, iudicio ecclesiae non requisito, perniciose dimisit.
|