CAP. XIII.
Accusari non potest matrimonium, quod non est, ut si cum minori septennio
sit contractum; denunciari tamen potest impedimentum, ne contrahatur in
posterum.
Innocentius III. C.
et P. quondam filiis Malebrancae.
Ad dissolvendum quod factum fuerat inter I. filium nobilis viri Leonis [de Monumento] et S. filiam quondam Matthaei [de
Fortebrachio] super matrimonio
contrahendo, in nostra et fratrum nostrorum praesentia fuit ex parte vestra
propositum, quod, quum dicta puella nondum ad septennium pervenisset, cum ipsa
nec matrimonium contrahi nec sponsalia potuere. Defuit etiam consanguineorum
assensus, qui praecipue sunt in talibus requirendi. Quodsi et aetas sufficiens
exstitisset, et consanguineorum intervenisset assensus, personae tamen non sunt
legitimae ad matrimonium contrahendum, linea consanguinitatis obstante.
Accusatione vero, pro puella super
consanguinitate proposita, et tam ex
parte iuvenis quam ex parte puellae consanguinitatis gradibus computatis, quum
eam vellet idoneis testibus comprobare, praefatus I. multas exceptiones
proposuit, per quas nitebatur vos ab accusatione multipliciter removere. Quumque super exceptionibus ipsius fuisset
utrinque diutius disputatum, auditis et intellectis, quaecunque fuerunt hinc
inde proposita, de consilio fratrum nostrorum Interloquendo pronunciamus,
inter dictos iuvenem et puellam nec
matrimonium, nec sponsalia fuisse contracta, quum constet, puellam nondum ad
septennium pervenisse. Quocirca nec accusatio locum
habebat, quum non esset quod posset legitime accusari; denunciari tamen poterat
consanguinitas, ut interdiceretur matrimonium contrahendum. Ad denunciationem
ergo legitime probandam festum omnium
Sanctorum, proxime venturum, terminum assignamus salvis exceptionibus, non
solum propositis, sed etiam proponendis. Ne vero quicquam in puellam interim
attentetur, auctoritate apostolica interdicimus firmiter, ne in ipso
negotio de novo procedatur ulterius, donec vel a denunciatione cessetur, vel ea
probata ordine iudiciario procedatur. Quodsi contra interdictum nostrum in
praeiudicium ipsius aliquid fuerit attentatum, id irritum esse decernimus et
viribus omnino carere.
|