CAP. XIV.
Si quis per verba de praesenti contrahit cum impubere, in qua aetatem
malitia non supplet, intelligitur non matrimonium, sed sponsalia contraxisse,
etiamsi subarrhatio intercesserit.
Idem Episcopo Abbatensi.
Tuae nobis exhibitae literae continebant, quod quidam vir nobilis filiam suam, circiter XII.
annos habentem, cuidam viro nobili
desponsavit, qui subarrhavit eandem consensu mutuo accedente. Sed nuptiis
aliquantulum prorogatis, pater puellae viam est universae carnis ingressus. Eo
autem rebus humanis exempto, puellae avunculus supra dictae ipsam alteri
matrimonio copulavit, et ille, qui prius desponsaverat eandem, cum ipsius matre
contraxit. Tuus autem praedecessor attendens, quod cum ea non poterat
permanere, cuius filiam legitime desponsaverat, inter eos divortii sententiam
promulgavit. Postmodum autem mortuo viro secundo, qui supra dictam puellam duxerat in
uxorem, ipsa se tertio copulavit, illo vivente, qui eam primitus desponsarat.
Ceterum tam ipsa, quam idem te duxerunt humiliter consulendum, utrum licite [simul] valeant commorari; tu vero, deliberatione habita, respondisti, quod,
sponso primo vivente, alteri non potuit legitime copulari. Sed quia tua
ecclesia postulavit, ut super hoc apostolicam sedem consuleres, procedere
ulterius distulisti, nobis humiliter supplicans, ut super hoc tibi rescribere
dignaremur. Quia vero per ea, quae
superius sunt expressa, nobis pro
certo constare non potuit, cuius aetatis esset puella, quum eidem viro
exstitit desponsata, quum dicatur, quod circiter XII. annos habebat, utrumne
prudentia tunc in illa suppleret aetatem: fraternitati
tuae taliter respondemus, quod, si puella tunc nubilis erat aetatis, et inter eam et primum virum legitimus
intervenit de praesenti consensus, absque dubio inter eos erat legitimum
matrimonium contractum, etsi carnalis commixtio non fuerit subsecuta. Si vero
puella nubilis non erat aetatis, quum saepe fatus vir desponsavit eandem,
et aetatem in ea prudentia non supplebat, procul dubio inter eos non coniugium,
sed sponsalia contracta fuerunt, quamvis ab ipso viro eadem puella fuerit subarrhata. Quocirca, si iuxta primum modum matrimonium
cum illo contraxit; eo vivente non potuit rite cum alio foedus contrahere
coniugale; quod si iuxta modum secundum sponsalitia solummodo contracta fuerunt
coniugium, quod inter illam et alium exstitit celebratum, debet legitimum
reputari, dummodo aliud canonicum non obsistat. [Dat. Rom. ap. S. Petr. VI. Id. Maii Ao. IX.
1206.]
|