CAP. IV.
Ei, qui appellat in causa matrimoniali, interdici debet, ne aliud
matrimonium contrahat lite pendente, et si contraxerit, debet separari.
Idem Genuensi Archiepiscopo.
Tua fraternitas nos consuluit, quid de his agere debeas, qui desponsant aliquas mulieres, et processu
temporis, antequam eas ducant vel cognoscant, accipiunt alias in uxores. Super quo utique consultationi tuae
taliter respondemus, quod, si vir et mulier sese recipiunt expresso consensu de
praesenti mutuo, neuter eorum altero superstite poterit ad alia vota transire,
etsi possit ad monasterium transmigrare. Verum si inter ipsos non accessit
consensus mutuus de praesenti, sed promissio de futuro, videlicet quod uterque
dixit alteri: “ego te recipiam in meam,” et: “ego te in meum,” si alius
mulierem illam desponsaverit et traduxerit, etiamsi inter primos iuramentum
fuerit, sicut diximus, de futuro, huius desponsationis intuitu secundum non
poterit matrimonium separari, sed eis est de violatione fidei poenitentia
iniungenda. De his vero, qui coram te super
desponsatione, facta per consensum mutuum de praesenti, controversiam movent,
et appellatione pendente, quam ante sententiam vel cognitionem causae ad sedem
apostolicam interponunt, accipiunt alias in uxores, hoc arbitramur agendum, ut,
si amodo in tali casu duxerint appellandum, eis in ecclesia publice interdicas arctius, ne ante decisionem causae aliud
contrahant matrimonium. Et si contra interdictum ecclesiae ita publice factum venire praesumpserint, matrimonium tam
praesumptuose contractum poteris irritare. [De
illis autem etc. cf. c. 9. de desp.
imp. IV. 2.]
|