Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS.
    • TITULUS IV.   DE SPONSA DUORUM.
      • CAP. V.   Qui duas per verba de praesenti desponsat, primam desponsatam habebit in uxorem, etiamsi prius secundam cognoverit: nec valet contraria consuetudo. Et hoc ultimum additur ad cap. Licet supra eodem.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. V.

 

Qui duas per verba de praesenti desponsat, primam desponsatam habebit in uxorem, etiamsi prius secundam cognoverit: nec valet contraria consuetudo. Et hoc ultimum additur ad cap. Licet supra eodem.

 

Innocentius III. Mutinensi Episcopo.

 

Tuas dudum (Et infra:) De consuetudine, quae diu in Mutinensi obtinuit civitate, ut, si quis iuraret se aliquam ducturum, et citra carnis copulam desponsasset, si consequenter desponsasset aliam et aliam cognovisset, primo cognita adiudicaretur viro, non quae prius exstitit desponsata. (Et infra:) Ne vero turpis sit pars, quae suo non congruit universo, et ecclesia Mutinensis tenere debeat humiliter et servare quod beati Petri sedem et suam metropolim sequi viderit et docere: in matrimoniis de cetero contrahendis illud te volumus observare, ut, postquam inter legitimas personas consensus legitimus intervenerit de praesenti, qui sufficit in talibus iuxta canonicas sanctiones, et, si solus defuerit, cetera, etiam cum ipso coitu celebrata, frustrantur, si personae iunctae legitime cum aliis postea de facto contrahant, quod prius de iure factum fuerat non poterit irritari.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License