CAP.
II.
Servus manumissus ea conditione, ut fiat monachus et monasterio serviat,
alias in servitutem redeat, si, hoc acceptato, monachus factus sit,
manumittentis voluntatem cogitur observare.
Gregorius Episcopo Spoletano.
Quum sit proprium (Et
infra:) [Sed] si forte iniuste se excommunicatum quis
quaeritur, [fraternitas vestra] subtili indagatione cognoscat; et ita causam
cognita veritate disponat, ut [nec
iniustitia diu in insontis afflictionem praevaleat,] nec disciplinae vigor [aut]
frangi, aut [indiscreta valeat praesumptione] dissolvi (Et infra:) H.
presbyter [nobis] conquestus est,
diaconum quendam manumisisse duo [iuris
sui] mancipia sub hac conditione, ut monachi fierent, et in eo monasterio,
ubi ipse fuerat, permanerent, adiiciens, ut, si quis contra faceret, servituti
iterum [per omnia] subderetur; atque
unum ex his hac conditione despecta monasterium [temerario ausu] deseruisse, et se inter clericos sociasse. Tu ergo,
si ita esse repereris, sic te exhibe, ut nec illi monasterium deserendi sit facultas,
et manumittentis voluntas nihilominus
conservata non valeat praeteriri.
|