CAP. V.
Contrahens matrimonium sub conditione non improbata non compellitur
matrimonium consummare ante conditionis eventum.
Urbanus III.
Super eo vero, quod a
nobis similiter postulasti, utrum ille, qui in quandam mulierem consensit,
si pater eius videlicet suum praestaret
assensum, sit ad consummandum matrimonium compellendus, nihilominus respondemus, quod, quum consensus liber dici non
possit, qui in alieno arbitrio reservatur, ac conditionem ipsam canonica non
improbent instituta, quae consonet
honestati, nisi voluntas patris postmodum intercedat, nequaquam cogendus
est ad matrimonium contrahendum. Nam licet felicis
memoriae Alexander Papa antecessor
noster in suis consultationibus responderit quod sponsalia, interposita
conditione contracta, conditione ipsa
non impleta, si consensus de praesenti intercedat, vel carnalis copula
subsequatur, dissolvi non debent, sed firmiter observari: nequaquam est nostrae
definitioni adversum, quum huiusmodi consensus non sit de praesenti habendus,
licet per verba de praesenti evidentius exprimatur, qui in alieno arbitrio, non
habito, sed habendo, consistit.
|