CAP. IV.
Susceptio habitus
professorum extra religionem a non habente potestatem incorporandi religioni,
impedit in dubio matrimonium contrahendum, sed non dirimit contractum. H. d.
secundum intellectum, quem tenet Panormitanus.
Idem Lucensi Episcopo.
Consuluit nos tua fraternitas, quid faciendum sit de nobili muliere, quae post mortem mariti, vestibus pretiosis
abiectis, mutavit habitum, et de manu presbyteri velamen assumpsit, sed non
renunciavit propriis, nec intravit claustrum, nec in manu alicuius episcopi,
abbatis vel abbatissae, aut super altare professa est, vel obedientiam
promisit; postmodum vero, elapso anno, quum
multorum iuquietationes ferre non posset, et lapsum incontinentiae formidaret,
abiecto religionis habitu, cuidam nobili solenniter
per licentiam ecclesiae nupsit. Super
hoc itaque Consultationi tuae taliter respondemus, quod sicut simplex votum
matrimonium impedit contrahendum, et non dirimit iam contractum, ita habitus,
sine professione susceptus, ne contrahatur impedit, sed contractum nequaquam
dissolvit. [De
cetero etc. (cf. c. 11. De homic. V. 12.)]
|