CAP. V.
Votum castitatis
de praesenti impedit matrimonium contrahendum; ecclesia tamen ex causa
matrimonium contrahi quandoque permittit. H. d. inhaerendo literae.
Idem.
Veniens ad praesentiam nostram M. eremita sua nobis assertione proposuit, quod I. mulier cuidam viro absenti
fide data se nupturam promisit, sed postmodum, audiens plura de severitate et inhumanitate ipsius viri, ei noluit copulari. Quum itaque
timeret, ne illi nubere cogeretur, in manibus suis simpliciter continentiae votum promisit, non tamen locum aut vestem
mutavit. Quo audito praedictus vir aliam sibi copulavit, et ex ea prolem suscepit. Nos itaque, attendentes, tutius esse, ut
praefata mulier post fidem et votum simpliciter oblatum matrimonium contrahat,
quam fornicationis reatum incurrat, fraternitati
tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si plus non
processit, nec vestem aut locum mutavit,
nec professionem fecit, sibi de fide mentita et voto violato congruam
satisfactionem indicas, et ei, cui vult, nubendi in Domino licentiam tribuere
non postponas.
|