CAP. VII.
Votum solenne
impedit et dirimit matrimonium post contractum.
Innocentius III. Ulisbonensi et
Colimbriensi Episcopis.
Insinuante I. nobili muliere nostro est apostolatui reseratum, quod dudum puella et in annis teneris constituta,
M. Sancii accepit in virum, qui ab inimicis crucis Christi fuit parvo post
tempore interfectus. Post cuius obitum a quibusdam curialibus fuit regi
Legionensi pro ipsius copula supplicatum. Quod quum ad consanguineorum eius
notitiam pervenisset, ut maritum acciperet ei sub obtestatione regia suggesserunt.
Ipsa vero, quod tunc nollet nubere protestans, consilium accepit ab eis, quod
votum emitteret castitatis, quod in manibus cuiusdam de fratribus sancti
Augustini fecit, eo adiecto tenore, ut in domo propria cum omni substantia sua
remaneret. Sane in eiusdem ordinis habitu biennio post permansit, licet id se
invitam fecisse asserat et coactam, non tam metu regio quam parentum. Post haec eidem regi quod fecerat indicavit;
quod approbans vetuit, ne quis ea nolente domum intraret ipsius, vel exinde aliquid
asportaret. Interim vero, tempore modico elabente, P. curialis, regias literas
secum portans, et F. Ferdinandi dictae mulieris domum intrantes, ut ipse P. vi
saltem eam duceret in uxorem, acceperunt ab ipsa, quod, si eam idem P. duceret,
ipsius manibus interiret. Post haec vero, dimissis domo et omnibus, quae
habebat, in domo cuiusdam Iudaei per tres, in ecclesia vero S. Mariae de Veiga
per sex latuit septimanas, ita, quod exinde propter necessitates humanas etiam
egredi non auderet. Tandem se coactam
videns et omnibus destitutam, et attendens nihilominus, quod invita votum emiserit, eo dimisso, de parentum
consilio P. Michaëli publice fuit matrimonialiter copulata, de quo quatuor
sustulit filios tempore procedente. Verum,
quia salutem animae desiderat omnibus anteferre, ac metuens, quod huiusmodi
coniunctio licita non exsistat, quid super his tenere debeat, edoceri responso
nostro suppliciter postulavit. Nos igitur, attendentes, quod in emissione
voti, quod praecessit, nulla vel modica coactio adfuisset, quam patientia et
perseverantia sequentis temporis penitus profugavit, et quod sequens coniunctio
potius iniqua fuit et violenter extorta, fraternitati
vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, inquisita diligentius veritate, si praemissis veritas suffragatur,
praefatam mulierem ad male dimissum religionis habitum resumendum et servandum
quod vovit monere et inducere procuretis, et, si opus fuerit, per censuram
ecclesiasticam coërcere. [Quod si non ambo etc. Dat. Lat. Kal. Dec.
1199.]
|