TITULUS VII.
DE EO, QUI DUXIT IN MATRIMONIUM QUAM
POLLUIT PER ADULTERIUM.
CAP. I.
Si quis vivente
uxore contrahit cum secunda hoc ignorante, prima mortua ad sui petitionem non
separabitur a secunda.
Alexander III. Abbati sancti Albani.
Propositum est nobis, quod vir quidam O.
uxorem habens sibi aliam, huiusmodi rei insciam, copulavit, de qua plures filios habuit; sed prima
mortua nititur discedere a secunda, asserens,
quod uxore sua vivente eam non licuit sibi copulare. Licet autem in
canonibus habeatur, ut nullus copulet in
matrimonio quam prius polluerat adulterio, et illam maxime, cui fidem dederat
uxore sua vivente, vel quae machinata est in mortem uxoris: quia tamen praefata
mulier erat inscia, quod ille aliam haberet uxorem viventem, nec dignum est, ut
praedictus vir, qui scienter contra canones venerat, lucrum de suo dolo
reportet: consultationi tuae taliter respondemus, quod, nisi praedicta mulier divortium petat, ad
petitionem viri non sunt aliquatenus separandi, quum ex suo delicto videretur commodum reportare.
|